Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)
LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850
voluntaria remansio Pestini, et pertinax boni consilii rejectio; quae sic transvestita, in me arguendum, et gravandum occulte abvertitur tunc, dum jam dejectus et conculcatus sum. c.) Dicebatur etiam pro facilitanda mea amotione, quod pompám exercere non soleam: quasi vero haec Officii Eccltici 195 essentiam constitueret, et proventus Ecclitici 196 in hunc finem dati essent, et expendi deberent. — An hae, vei quales causae Ex. 197 Ministerium ad me deponendum permoverint, mihi prorsus ignotum; nam nullae mecum communicatae sunt. — Satis quod sententia in me lata, et executioni mancipata est; nam post aliquos dies D. 198 Sczitovszky[!] Quinquecclesiensis Epus 199 in Primatem et A.Episcopum 200 Strigoniensem denominantus est. — Ego ex speciali gratia ad Eptum Szathmarien. 201 redire permissus sum. Quamvis vero post haec faventia quaedam de me divulgabantur, post lapsum tamen aliquot dierum (duarum circiter septimanarum) mihi vitio vertebatur, quod Viennae morer, et via rursum laterali intimabatur, ut quid jam non abeam? — O quam grata et amoena fűit mea viennensis commoratio, ubi contemptum et talem confusionem experiri debui! — vix exspectare potui, ut cum mea ignominia Vienna excedere, et Szatmarinum redire valeam, sed de securitate itinerationis nondum certificatus eram; — ne tamen oculos meorum persecutorum laedam, sub praetextu aquis mineralibus utendi, ex Civitate ad Landstrasse in domum Reconvalescentiae Fratrum Misericordiae die 7-a Augusti excessi. Nondum satis; rursus alio sub obtutu impetitus sum; ac quodammodo per sparsos sermones minae intentatae, quod actione ad poenam conveniendus sim propterea, quod in Comitiis Pestini remanserim. — Ne haec ignominia etiam mihi superveniat, — nam ex iis, quae hucusque mecum acta sunt, cogitare debui, non esse malum, quod non possit ad cumulum miseriarum mearum accedere: accessi Baronem Geringer, constitutum Supremum Commissarium pro Hungária, et ei exposui causas, quae me invitum Pestini manere coegerunt; meosque angores et tremores, inter quos dies meos agere Pestini debui, itemque quid in contestationem meae homagialis adhaesionis erga Regnantem Domum egerim: — quantumque propter hanc pati et quantas damnificationes sustinere debuerim; — et nunc his omnibus majorem, acerbioremque inferret animo maerorem, si fidelitas mea in dubium, et suspicionem vocaretur. — Is mihi suasit, ut Scripto haec comprehensa porrigam: — quod et feci. — Is Scriptum meum Ministro internorum negotiorum Dno. Exc. 202 Bach tradidit a quo illud rescriptum accepi, quod fidelitas mea nulli obnoxietur suspicioni; et ut in tribulationibus meis in Religione consolationem quaeram. 15 Ecclesiastici 16 Ecclesiastici 17 Excelsum 18 Dominus 19 Episcopus w Archi-Episcopum " ad Episcopatum Szathmariensem )2 Dominó Excellentissimo