Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)

LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850

aliud superest, quam debitum contrahere, ab quo tota vita mea abhorebam, et liber eram; — atque istud etiam per Ser. 170 Principem meo Agenti suasum mit. — Similis proin discursus in Audientia habitus mit, debitum nimirum contrahendum esse ad bona Primatialia. Die 23 a Maji Viennam reversus sum, — atque ad id, quod Olomuczii appromisi, sine mora effectuandum, a pluribus, et vehementius adursus sum. — Ad statuendos tamen milites me resolvere non potui; potius obtuli Quinquaginta Millia Rfnor. Mon. Conv. 171 in juvamen Conatum, ad reddendam Hungáriáé quietem, et pacem, beandosque regnicolas directorum; — quo fine petii facultatem contrahendi debitum ad Bona Primatialia, per vices spatio aliquot annorum deputandum. — Hunc recursum Ágens meus Serenissimo Archi-Duci Francisco Carolo immanuavit, Filio Impri 172 faventer porrigendum, ab eo gratanter acceptatum. Recursus ad ministerium transpositus, ibi adhaesit. Ministerium Austriacum erga Hros 173 adversum videbatur fovere affectum; ac ad ea, quae, sub ministerio Hgco 174 evenerant, subvertenda, et annulanda non modo propendere, sed et omne stúdium, et conatuum convertere. — Eo observato (ut ex tardius acceptis notitiis feci combinationem) duplex exsurrexit factio, potissimum ex Ecclesiasticis constans, in id suas convertens machinationes, ut Cassatis per Ferdinan­dum sub Ministerio Hungco 175 Factis denominationibus, nova fiat Primatialis Dignitatis collatio; — una pro Dno 176 Lonovits, altéra pro Dno 177 Szczitovszky[sic!J laboravit; amborum conatus ad me detrudendum tendebant: mihi haec prorsus incognita erant, nec nisi tardius aliqua innotuerunt. — Nihil proin ad haec molimina retundenda, etsi voluissem, agere potuissem; ast etsi scivissem, agere non voluissem. — In factione pro Dno 178 Szczitovszky[!] principalem personam agere visus est D. 179 Cardinalis Schvartzenberg[!]; nam Is circiter 10 a Junii visitae honorem mihi dedit, et praeter omnem discursus nexum mihi quaestionem posuit: „an non haberem animum Archi­Eptui Strig. 180 et Primatiali Dignitati renuncandi?" — continuando discursum memora­vit: „dura et periculosa esse moderna tempóra a Primate multum desiderari"; „si quidem desiderarem, possem seu Szatmárini manere, seu alium Eptum, v. A. Eptum Agr. 181 pro lubitu eligere." — Haec me turbare et confundere potuissent, et ad respon­sum in promptu dandum inhabilem reddere; ast, qui in meis negotiis nunquam meam, sed Superiorum voluntatem, ac Dei dispositionem sequi assuevi, nec humános honores appetii, nihil turbatus in hunc sensum respondi: „propter dura tempóra et imminentia pericula, multumque imminutos Primatiales proventus renunciare non magnae virtutis, potius imbecillitatis foret; — ego hanc dignitatem non modo non quaesivi, aut appetii, no Serenissimum 171 Rhenensiumflorenorum in Moneta Conventionali 172 Imperátori 173 Hungaros 174 Hungarico 175 Hungarico 176 Dominó 177 Dominó 178 Dominó 179 Dominus 180 Archi-Episcopatui Strigoniensi 181 Episcopatum, vei Archi-Episcopatum Agriensem

Next

/
Oldalképek
Tartalom