Zakar Péter: „Egyedül Kossuth szava parancsolt…” Katolikus papok feljegyzései az 1848/49-es szabadságharc eseményeiről - Dél-Alföldi évszázadok 16. (Szeged, 2001)
LITTERAE MEMORIALES IOANNIS HÁM. ANNO 1850
sed nec in mente habui; ad benignam denominationem animum meum non gaudii, sed timoris et anxietatis sensus occuparunt; nec alio ductus motivo acceptavi, quam quod hanc dispositionem a Deo provenisse, eique sancte obtemperandum esse crediderim; si nunc Deo per Suam Majestatem et Ex. 182 Ministerium de me aliter disponere piacet, plene resignatus conquiescam, nec unquam quaerulam vocem levabo.f"] — Suasit ultro, ut scripto resignam; — „ab hoc absolvi me peto, ne posivita mea actione Divinae voluntati contraire velle videar, et coram Deo responsabilis, reusque evadam." Sine tali resignatione me inrelevandum dixit,— interim addidit: „se non officiose ea, quae dixit, fuisse prolocutum, suadere tamen, ut dicta recogitem." — Tardius ex Nuncio Apostolico, me invisente, intellexi quo Nuncium Apostolicum quoque permovere tentaverit, ut mihi resignationem suadeat, a quo tamen id responsi túlit, quod causa id suadendi non adsit, meliorque sit de me informatio, quam ut id suadere possit. 17 a Junii, dum ad inviationem in Ecclesia Salesianorum, in qua Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum publicae Venerationi expositum erat, Sacrum celebrassem, P. 183 Gvardianus Capucinorum post Sacrum mihi annuntiat, me per Abbatem Meschuant [sic!] Ministerialem Consiliarium quaesitum missé, eumque hora decima momentosi alicuius negotii communicandi causa reversurum, proin mihi sine mora domum redeundum esse; qui etiam pro dicta hora comparuit, et ea, quae per Cardinalem SvartzenbergfJ] proposita fuerant jam officiose proposuit, eo addito, quod hodie etiam B. 184 Geringer eodem in negotio venturus sit; — non aliud Eidem, quam ante Cardinali Svartzenberg[!] respondi; — adjeci attamen, quod si hoc propter aliquam culpam per modum poenae in me desummi intenditur, cum me nullius culpae reum sentiam, ut agnoscere possim, cupiam eam mecum communicari meamque innocentiam adversus iniquos impetitores tueri; — respondit: nullám mihi obverti posse culpam, meque in optima constitui opinione. — Hinc meis principiis et dictis inhaerendo, discursum eo conclusi dicto: „per me Excelsum Ministerium agat, quod in Dno 185 optimum judicaverit, meum erit in omni dispositione acquiescere." — In simili sensu locutus sum cum Barone Geringer, circa horam primam me ex Refectorio evocante. — Me plenarie in Dei Voluntatem resignavi, quin ex parte mea vei passum fecerim, aut verbum protulerim; — quotidie in Missae Sacrificio cumprimis Deum deprecando, ut id de me disponat, aut disponi sinat, quod Eius fuerit conforme Voluntati. — Die 14 a Julii hora nona matutina rursus me invisit Consiliarius Ministerialis Abbas Meschuant[!], annunciando, quod per Ministerium A. Eptus 186 Strigoniensis pro vacante sit deciaratus, et a me, honoris mei coram populo salvandi causa resignatio scripta deposcatur instantanea, pro qua 10-a hora famulum suum missurus est; cui praedicta hora accurate comparenti resignationem scriptam consignavi. — Sic est lata in me Sententia Depositionis; — et qui sine merito elevatus sum, sine demerito aeque dejectus. — Quamvis vero, nullám in me esse culpam, ad meam provocationem, sine ulla aequivocatione clare enunciatum sit; fors, quia non satis apta verba et ad placitum Excelsum Páter Baro Dominó Archi-Episcopatus is: 183 18-1 185 1S6