VIII. kerületi községi főreáliskola, Budapest, 1915

Horváth Cyrill: A Krisztina-legendáról

­..........-**1 14 sacrificium veritatis; ut indulgere dignetur peccata mea, quae feci et1 seducta sum ab impiis hominibus in abominatione idolorum. Sancta autem Christina induta tunica incontaminata, et immaculata tavit faciem suam et manus, in cubiculo inclusit se, et offerebat sacrificium, et incensum coelesti salvatori. Et orans cum fletu dicebat. Domine Jesu Christe, fili deí coelestis et invisibilis, quia tu 2 ab immortali patre missus es, et descendisti super mundum hunc, quem tu fecisti, et induisti carnem humanam, et sustinuisti mortem* ab impiis hominibus, ut cognoscamus tribulationem hanc propter tuam deitatem. Ego peccatrix ancilla tua Christina,3 quia múlta peccavi et gessi per ignorantiam 4 et colui daemonia a iuventute mea. Quia in te spero, adesto mihi in poenis, quae praeparatae sunt mihi, ut per tuam virtutem vincam omnes, qui cognoverunt3 nomen tuum Deus: ut omnestimeant et contremiscant timorem tuum magnum, Domine.« Angelus autem domini stetit ante faciem ejus dicens. Immaculata et incontaminata domini ancilla Christina, exaudivit dominus depreca- tionem tuam, viriliter age et confortetur cor tuum contra fres judices et7 glorificetur virtus dei. Tune sancta Christina dixit ad angelum. Domine mi, da aeternum signaculum mihi salvatoris domini nostri jesu Christi patris mei, et neminem timebo. Angelus autem8 appre- hendit earn, oravit super caput eius, et dedit ei signaculum crucis. Sancta autem Christina conversa est a dextris, et invenit panem positum candidum tamquam lac, et dulcem super mel et favum. Et accipiens dedit angelo et dixit ei. Domine mi accipe hunc panem et benedic, et da mihi aeternam vitám in remissionem peccatorum meorum. Ecce enim sunt duodecim dies, quod panem non gustavi. Angelus autem accipiens10 panem, et benedixit, et dedit ei manducare panem immortalitatis. Et accipiens s. Christina oravit, et invocavit Patrem et filium, et Spiritum Sanctum dicens. Domine deus pater domini nostri Jesu Christi, qui dignatus es me accipere per hunc panem incorruptionis.11 Ideoque gratias refero nomini tuo Jesu Christe. Et accipiens gustavit.12 Facto autem vespere accipiens beata Christina deos Jovem, et Apollinem, et Venerem, et deposuit eos per tres scalas solvens fasciam suam ligavit in fenestram, et descendit per earn, et confringens idola, dedit pauperibus, et reversa iterum ascendit.13 Die autem facto venit pater eius Urbanus adorare idola, et convocans ancillas suas interrogavit eas dicens. Quid14 facti sunt dii ? Proce- dentes autem ancillae ad pedes eius dixerunt. Deprecamur domine noster, filia tua confringens eos et proiecit in plateas. Pater autem ejus Urbánus valde iratus est, et accipiens sanctam Christinam jussit earn palmis caedi faciem ejus,13 et interrogavit earn dicens. Ubi abscondisti deos? die mihi.ln Christina autem noluit ei respondere. 1 Br. quia. — 2 Br. qui. — 3 Br. oro et deprecor tuam clementiam ego peccatrix et infima ancilla tua xpina. — 4 Br. quia múltúm pecavi per ignorantiam. — 3 Br. qui non cognouerunt. — c Fuld. ut timeant omnes nomen tuum. — 7 Br. ut. — 8 Br. Angelus autem domini. — 9 Br. et, — 10 Br. angelus autem domini accipiens. — 11 Br. quia dignatus es me accipere panem incorruptionis, — 12 Br. Et accipiens panem gustavit.— 13 Br. iterum ascendit per fasciam. — 14 Br. Quo. — 15 Br. cedi in faciem. — 10 Br. die ,mihi xpina.

Next

/
Oldalképek
Tartalom