VIII. kerületi községi főreáliskola, Budapest, 1915

Horváth Cyrill: A Krisztina-legendáról

15 Et iterum dicit pater eius.1 Per miscericordes deos, quia nisi dixeris mihi,- bestiis ferocissimis membra tua dabo. Accede ergo, et adóra deos coelestes, ne irascantur tibi, et pereas male. Sancta autem Christina aperuit os suum dicens. Juste locutus es, ut adorem deum eoelestem, et ejus filium Jesum Christum. Iratus autem pater ejus Urbánus jussit earn virgis caedi.3 Et mutati sunt4 super earn duodecim homines, pui caedebant.5 Pater autem ejus Urbanus ignorante uxore sua faciebat haec filiae suae. Ilii autem, qui caedebant earn, deficiebant et cadebant. Sancta autem Christina dixit patri suo. Impudice, et sine honore, et abominabilis Urbane, ecce qui caedunt, defecti inveniuntur, et vides, quia virtutem non habent.0 Pater autem eius Urbanus in magna angustia erat, quia taliter injurias patiebatur a filia sua, et jubet’ in collo ejus bojas mitti: et manus et pedes ejus mitti in vin- culis, et claudi earn fecit in carcerem. Vadens autem pater ejus Urbanus in domum suam, nihil volens manducare.8 Audivit autem uxor eius de filia sua, quia talia perpessa fuerat a patre suo, et conscidit vestimenta, et ponit cinerem super caput suum : et abiit ad carcerem ad filiam suam, et dicebat.0 Christina, miserere matri tuae, quia propter te morior, et unicam te habeo filiam meam: miserere mei, et omnia mea tua sunt.10 Filia mea Christina, lumen oculorum meorum, scias,u quia ego te genui, et mamillas meas suxisti. Quid est quod factum est tibi, ut alienum deum colas? Sancta autem Christina aperiens os suum dixit matri suae. Quomodo temere filiam tuam vocas12: aut quis ex genere vestro aliquando Christina vocata est? Mater autem ejus dixit ei. Nemo. Tunc dixit beata Christina. Quid ergo dicis me filiam tuam? Nescis quia nomen habeo Christi coelestis Salvatoris ?13 Ipse est, qui me probavit ad militiam suam eoelestem, et armavit me, et dedit mihi victoriam ad vincendum omnes, qui non cognoverunt deum, et ad ponendam vestram abominationem, et idola, in quibus seducti estis colere ea.14 Mater autem ejus haec audiens reversa ad domum suam, et nuntiavit omnia viro suo. Vir autem ejus Urbanus ira commotus est adversus filiam suam. Mane autem facto sedit publjce adversus filiam suam. Euntes autem milites adduxerunt beatam Christinam, et perduxerunt ad praetorium.15 Omnes autem 1 A Br.-ben e két mondat hiányzik. — 2 Br. Si autem nolueris mihi dicere, per misericordes deos, quia. — 3 Br. Iratus autem pater eius precepit alligari sanctam xpinam et in plateis cedi, et post hoc iterum denudatam earn uirgis uerberari. — 4 Br. uocati sunt. — 5 Br. cedebant earn. — r> Br. ecce qui me cedunt iam non habent virtutem, et ydola tua que adoras non possunt dare uirtutem his qui me cruciant. Vö. Fuld. ecce qui caedunt, deficiunt, et idola tua non possunt eis dare virtutem. — 7 Br. jussit. — s Br. et nolens manducare, neque bibere proiecit se in terrain propter filiam suam. Vö. Fuld. noluit manducare, neque bibere. Et prostravit se in faciem propter filiam suam. — y Br. abiit in carcerem ad filiam suam xpinam et cecidit ad pedes eius cum lacrymis dicens. — 10 Br. quia unicam te habeo et omnia mea tua sunt. — 11 Br. scis. — 12 Br. Quomodo me uocas filiam ? Fuld. Bellov. Quomodo me filiam tuam vocas ? — 13 Bellov. f Nescis quia nomen habeo Christi Salvatoris mei. Fuld. Nescis; quia nomen habeo Salvatoris. — 14 Br. csak igy: in quibus seducti estis. — 15 Br. Urbanus autem ira commotus adversus filiam suam dixit ad milites. Ite et adducite xpinam. Et adduxerunt earn ad praetorium. (Vö. Fuld.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom