VIII. kerületi községi főreáliskola, Budapest, 1915
Horváth Cyrill: A Krisztina-legendáról
13 magno adorare deos suos, et offerre eis sacrificium, expectabat autem filiam suam secundum consuetudinem, ut offerret ipsa incensum idolis.1 Sancta autem Christina in fenestra incumbens intuebatur in coelum. Ancillae autem venerunt, et dixerunt patii ejus. Deprecamur te domine, omnium nostrum potestatem habes, filia tua domina nostra ecce habet dies novem, ex quo non dedit diis sacrificium, sed neque incensum posuit, neque libámén. Pater autem eius dixit. Domina nostra2 filia Christina, quid est quod tibi piacúit, aut quis error in te introivit ut colas deum, qui non potuit seipsum adjuvare? Domina mea filia Christina, unica mihi, ignoras quia propter te laboravi, et multum flevi, et adoravi3 misericordes deos nostros, petens, ut condo- nent -te nobis. Accede ergo, et adóra, et immola coelestibus diis, qui te fecerunt in hanc aetatem venire; ne forte irascantur tibi, et perdant te filiam meam.4 Sancta autem Christina dixit ad patrem suum. Noli me vocare filiam tuam, sed eius die me filiam, me dixistir> me offere sacrificium justitiae et veritatis \et justificationis, quoniam ipsi dicam glóriám, et honorem, et magnificentiam in secula seculorum. Et gavisus est pater ejus, putabat quia de diis eius diceret, occurrens ibi0 osculari earn. Exclamavit sancta Christina patri suo. Non polluas mihi os; munda autem volo offerre immolationem coelesti deo.7 Pater autem errans in verbis eius, dixit ad earn. Domina mea filia Christina, noli uni deo offerre sacrificium, ne alii irascantur tibi, et pereas male.8 Sancta autem Xpina dixit. Bene locutus es veritatem n: ut offeram 10 patri, et filio, et spiritui sancto. Et manifestatorem orbis terrae, et maris, et omnium, quae ab eo creata sunt, ipsum benedico, ipsum adoro, ipsum glorifico, ipsi offero sacrificium absque sanguine in veritate laudis, et incontaminatum incensum patri, qui est in coelis, in quo credidi et credo lumen meum, in eo est veritas et salus. Pater autem ejus respondit, et dixit ad earn. Christina, filia mea incontaminata, ecce adoras trés deos, alios verő quare non adoras? Sancta autem Christina dixit: Non erubescis homo sine scientia, quia concupivi adorare coelestem deum? Trinitas autem11 una deitas in substantia est; quare mihi vim facis adorare deos alienos? Affér mihi munera immaculata, ut adorem patrem meum coelestem, et offeram ei sacriticium sine sanguine, et incensum veritatis* qui me probavit ad veritatem suam. Pater autem ejus seducebatur in verbis ejus, putabat quia de diis vel idolis ejus diceret. Et transmisit omnia quaecunque ei praecepit filia sua. Et iterum dixit. Annunciate domino vestro Urbano, transmittat mihi tunicam incontaminatam et immaculatam : ut expolians me pollutionem coinquinationis, et induam me tunicam sine dolo: et offeram munera immaculata, et incensum immaculatum, et cor mundum aeterno Deo creatori seculorum, qui nos vocavit in 1 Br. secundum consuetudinem ut offerret incensum diis suis. — 2 Bogi . mea. — 3 Bogi. laboro, et multum flevimus, et adoravimus. — 4 Brux. ne forte irati perdant te. — :> decet? Vö. Leg. Aur. quem sacri- ficium laudis decet. — 0 Bogi. ibat. — 7 Ez a mozzanat a magyar változatban nem fordul elő. — s Br.,-Bogl. ne forte alii irascantur tibi. — 9 Leg. Aur. bene locutus es nesciens veritatem. — 10 Bogi. Bene locutus es veritatem: offeram patri etc. Br. offeram autem. Fűid. Nam offero. — 11 Bogi. Trinitas autem in personis una etc. %