VIII. kerületi községi főreáliskola, Budapest, 1915

Horváth Cyrill: A Krisztina-legendáról

12 1. Christina quasi chrismate uncta, habuit enim balsamum boni odoris in conversatione et oleum devotionis in mente et benedictionem in ore. (Leg. Aur. Ed. Th. Graesse, 1846. cap. XCVIII. [93.], pag. 419.) 2. (Az orvietói változat szövege:) Erat quaedam virgo sacra et sancta puella1 de Tyro nomine Christina, sperrt Habens2 in custo- diendo virginitatem, nondum annorum duodecim. Erat autem pater eius de genere magno, et dignitate magister militum, erat autem gen- tilis et mater eiusdem puellae de genere Aniciorum regali. Habebant autem hanc puellam nomine Christinam3. Et fecit pater eius Urbanus turrem altam, et introduxit earn in turrem cum duodecim ancillis : et fecit deos aureos et argenteos, et posuit eos infra turrem, ut adoraret eo: ne umquam inde descenderet4, ne conspiceretur ab hominibus: magni enim decoris erat, et multi earn volebant desponsare. Pater autem ejus dicebat: nemini promitto filiam meam : quid enim si virgo per- maneat, et veneretur multum misericordes deos nostros.5 Sancta autem Christina erat in dilectione dei posita: et äccipicns toracem ad offerendum in altare idolurum, poncbat ilium in fenestra, quae respiciebat in Oriente, et stans in fenestra adspiciebat in coelum: et intuens ad Stellám ejus in orientem, et nutabat in corde suo, et ingemiscebat fortiter, et flebat, et non offerebat incensum idolis per dies septem.0 Et dicunt ancillae ejus7: Domina nostra ecce jam septem dies sunt, ex quo dii sacrificium non acceperunt, neque incensum, neque libámén posuisti; ne forte irascantur super nos, et pereamus. Infans autem Christina dixit ad ancillas suas: Quid mihi "talia dicitis pollutae et miserae sine anima ? Nonne dii isti caeci et surdi sunt, qui nec loquuntur, nec sensum habent? Ego autem habeo dies septem, quo offero sacrificium deo vivo, qui fecit coelum cum stellis suis, terram, mare8 et omnia, quae in eis sunt. Ancillae autem ejus proci- dentes ad pedes eius dicentes.0 Domina nostra regalem habes ima- ginem et decet te* iegnare: quid es hoc quod erras, et deum alienum colis quem nos non novimus? Quod si audierit pater tuus dominus noster perdet nos, et genus nostrum ; et dicet, quia vos earn docuistis deum10,qui a pilato interrogatus est11. Et quomodo fugiemus a facie ejus? Infans autem Chiistina dixit ad ancillas suas: Ut quid seducimini a diabolo et idolis? Accedite et vos ad deum coelestem, et ad filium eius dominum nostrum Jesum Christum, et liberabit vos a diabolo. Et cum adhuc loqueretur, introivit Urbanus pater eius, ut videret filiam suam, et adoraret deos suos12. Veniens autem cum gaudio 1 Br. Erat quedam sancta et sacra puella. — 2 Bogi. Spein dei habens. — 3 Bogi. hanc puellam unicam, nomine Chr. — 4 Fuld. ut eos adorarent, Bogi. ut adoraret eos, nec. — 5 Leg. Aur. parentes ejus nulli earn concedere volentes, ut in deorum cultu maneret. — 0 Brux. et ponebat illud in fenestra, aspiciebatque ad orientem, et stans ad fenestram aspiciebat in celum intuens stellas, que erant in Oriente: et orabat in corde suo. Bogi. pone bat ilium in fenestra, aspiciebat in celum, et intuens ad stellam orientem, notabat in corde suo. — 7 Bogi. Dicunt a. e. — 8 Fuld.. Mombr. qui fecit coelum et terram, maré. — 0 Bogi., Br. dixerunt. — 10 Bogi. colere deum. — 11 Bogi. qui a pilato interfectus est. — 12 Fuld., Br. ut adoraret deos suos et offerret eis sacrificium.

Next

/
Oldalképek
Tartalom