Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
71 temperate, magna graviter dixerit? Nunc ornatur omni ornaraentorum genere in verbis et sententiis, periodis et simplicibus et compositis; alias si convenit, simplicitate et severitate orationis delectatur. Observat felicissimum sermonem esse, cui et rectns ordo et apta iunetura et cum liis numerus opportune cadens, contigit; et quantum innumerabilis fere seriptoruin eopia et in seribendo celeritas permisit, ad omnia, ut suavitér sonaret, attendit, plurimum ad numeros, ut a quibusdam, tamquam ad rythmos coliigeret orationem, reprehenderetur. Superest, ut paucis eorum quae obiici solcnt, mentionem faciamus. Non de primitiis dicendi studiorum loquimur, ubi lentus nonnumquam est in principiis, longus in narrationibus, otiosus circa excessus, tarde commovetur, raro incalescit,') quae simul cum tirocinio sublata sunt: sed quae adhaesa in omni cursu permanebant. Quum nulla anxietate causas patroni tuendas suscepissent, deest interdum argumentorum firmitas, quam exquisitis a longe minutiis, interdum fuco et affectata vi et superfluo verborum strepitu et sententiarmn copia frustra tegere conatur. Urta exinde copiositas, latae conclusiones, frequentes et sine pondere impetus sunt maximé, qua a Demosthenis concisa brevitate et gravitate differant. Coniunctum fere aliud cum hoc aífertur : arguere iam eiusdem aetatis homines ut tumidum solebant et Asianum et redundantem et in repititionibus nimium; illi autem paerie soli, qui ad Atticum genus magis declinabant. Iledundat certissime sententiarum divitiis ; neque desunt repetitiones, sed argumentorum, ut in reeapitulatione omnis eorum vis efferatur; et in amplificationibus, quas neino, nisi qui se Atticos esse iactabant, eiicere oratione auderet. Qualis porro horum sententia sit, constabit scientibus eundem ab Asiaticis, quod neutrum sequendum sibi elegit, nudum et ieiunuui habitum fuisse. Tam procul enim abest ab arido et exsucco et exsangui eorum, quam a tumido horum genere et nimia iactantia. Et si Demosthenes eloquentiae princeps recte quidem in aliquibus praeferatur qui et ipse successit magnis et maximos oratores habuit aequales : neque huic deest, qua omnibus emineat, sermonis copia, venustate et varietate, qui semet magnum facere contendit in ea Urbe, in qua auditus ncmo hucusque satis eloquens erat. Recte itaque Hieronymus: 3) „M. Tulli! Demosthenes tibi praeripuit ne esses primus; tu illi, ne solus;" et Velleius 2) Antonium alloquens, cuius in se scriptis orationibus excitatus furor ferro acerrimam oratoris repressit vocem : ,, Vivit vivetque per omnem seculorum seriem . . . omnisque posteritas illius in te seripta mirabitur, tuurn in eum factum execrabitur citiusque e mundo genus hominum, quam Ciceronis glória e memória hominum, umquara cedet." Quum in foro ab omnibus, domi quoque permultis, a Caelio, Pani) Dialóg. 22. — 2) Epist. 52. — 3) Vell. II. 66.