Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

72 sa, Hirtio, Dolabella 1) aliisque diligenter audiretur, certissimum est múl­túm in aequalium orationem valuisse. Qui autem illum in via quidem, quam in scientias iam vei exemplo suo munierat, secuti ubertatem di­cendi, sive quod eam assequi pares non fuerunt, sive quod Stoieae dis­ciplinae gravitate ducti Atticos dici malebant, non tenuerunt. Hoc prae­ter Sicinium et Accium in Calidio, M. Bruto praesertim et Calvo cerni­tur. Brutus, 2) gravitatis et aequitatis specimen omnino singulare, tantum ex his et Stoica doctrina in orationem intulit, ut brevitas et quaedam siccitas in eam redundaret. Princeps autem Attici generis est Lic. Cal­vus, 3) qui diu cuni Cicerone iniquissimam de principatu litem túlit. 4) Vehe­menti contentione a iuvene plures accusando persequebatur in suo dicendi genere, quod mentis magis, quam non affectus et voluntatis rationem ha­buit. Quum autem populus ut in omnibus, non secus in oratione delectatio­nem quaesisset, etsi doctis et attente audientibus sat illistris apparuit, non omnium exspectationi satisfecit. Fatendum quoque nimia inquirendi diligentia, perpetuo metu, ne vitiosum coliigeret, verum sanguinem per­didisse. eo magis, quod attenuatam orationem, ut omne superfluum ieiu­nitate excluderet, e consilio est prosecutus. Etiam Calidii 5) sanctitate quavis in parte, pondere argumentoruin nota fűit oratio. Acute id, in quo certamen est quasi controversiae prudenterque invenire, explicare idem quem intellexit, tum etiam illi diligentissime exponendo omnes im­pendebat vires. Quomodo autem animi concitata vi orationis moveantur, hoc illi defuisse írigiditate sermonis docemur. Propius Ciceroni omnibus elegantia et suavitate orationis ornatissi­mum Rom. gentis ingenium C. J. Caesaris 6) sistitur, cuius maxima ambi­tio, quocumque populum ad se attentum reddere posset sive in babitu et vestitu, sive in virtutibus et vitiis, in omnibus fere scieutarum gene­ribus, in discendi scribendique officio, deesse hoc non ferebat. Nemo proinde dubitabit illum, qui malle in vico primum, quam Romae secun­dum esse dixerit, optimo ingenio tenacissimam consociasse iudustriam, ut probabilis orator evaderet. Quin imo dixit altér Alcibiades iam vei ideo, ut in foro coram populo ageret. Iuvenis viginti trium annorum, qualis Dolabellam consularem repetundarum postulavit, principibus pa­tronis adnumeratus est et si consilium non ultra, quam in foro vacandi fuisset, non alius certe contra Ciceronem nominaretur. Tanta vis in eo, id acumen, ea concitatio in tota oratione, in voce et gestu, ut eodem animo dixisse, quo bellavit appareret. 7) Tuteiae fűit et ornamento, quem noD solum domestica consuetudine, sed inquisito litterarum examine acceperat, sermo castissimus, praegnans sententiarum gravitate, lectissi­i) Quintil. XII. 11. 6. — 2) Cf. Dialóg. 25. Cic. Ad Att. XV. 16. — Cf. Cic. Brut. 82-85. Dialóg. 18. — *) Seneca Controv. 19, — 5) Cic. Brut. 79. 80. — 6) Cf. Cic. Biut. 75. Suetoa. Jul. Caes. 55. Dialóg. 21. 55. — ') Quiutil. X. 1. 114.

Next

/
Oldalképek
Tartalom