Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

65 gestum urbanae elegantiae praeferret et sumptam ex conversatione doc­torum tacitam quandam eruditionem quique aptissimum esset divitiarum in ipso liabitu ornamentum. Iisdem studiis auctum est oratoris ingenium, quod naturae discendo ex rerum abundantia crescere omnesque scientias et artes ad illud con­fluere ipse primus constantissime docuit. Levitate animi, qua facillirae variis animi motibus indulget, quae rebus et quibus ipse regitur, omnia ut alte sentire, sic subito apteque proferre, sensibus cuiusque, quod ve­nustum perfectumque est neque Graecus acutioribus, ingenii acumine, studio, quod careret altero et laudis desiderio: his omnibus, qui copia dicendi emineret, priusquam factus est, datus reipublicae videtur. Forensem videns glóriám ardenti animo dicendi eiusdem avidus corripitur et studium fere inauditum ornatissimo ingenio iungit. Quum perbene sciret orandi facultatem consummari natura, doctrina et exerci­tio, neque unicum quoddam huius esse studium, sed omnia ad oratorem efficiendum conferri et si sola matéria fuerit ex litibus, deteratur fulgor et ipse mucro ingenii quotidiana pugna retundetur: quum nullum diem, quin exercitiis rhetorum vacasset, praetermisisset, toto animo históriáé, iuris sci­entiae et philosopliiae praesertim incubuit. Ideoque videtur tantum contulisse eloquentiae, quod in hos quoque studiorum secessus excurrit. Praeter Ar­cliiae poetae, Phaedri Epicurei, Philonis, Academiae principis, Diodoti Stoici et postea Antiochi philosophi et Demetrii Syri et praeclarissiino­rum Asiae rhetorum : Menippi, Dionysi, Aeschylis et Xenoclis et ex om­nibus praestantissimi Molonis societatein, qua a pueris ad annum aetatis fere vigesimum octavum fruebatur, quotidie tum domestico tum forensi exercitio alebatur. Nam ab anno 673. quo in privata causa Quinctium a fraudulento Naevio defendit et 674. quo pro S. Roscio Am. singularis audacia rostrs ascendentem sequitur, dicentem admiratio, tanto maior, quod in terroris silentio clangore insolito vox resonabat, usquedum ab Urbe neque provinciali munere neque exilio neque discidiis removebatur, quotidie in foro habitavit, neminem ab eius congressu neque ianitor ne­que somnus absterruit. 1) Numquam amicorom periculis defuit in iudiciis, .neque fűit causa, quae post operám Moloni datam, qua recessit aii­quantum iuvenilis ille fervor et licentia et superfluitas, quam et Asiana commoratione auctam esse sensit et post Siciliensem quaesturam non digna patrocinio eius videretur. Nempe qui Hortensium, tunc causarum regem, Metellos et Scipiones, qui Verrem, quod per tres annos crudeli ter, libidinose avareque fuerit in praetura Siciliensi versatus, reuin tue­bantur, ita in accusando argumentorum copia obruit, ut splendidissimam victoriam de iis reportaret et reus spontaneo digressu saluti consuleret. Quum plures iam causas in iudiciis egisset praesertim patrónus,' i) Cic, Pro Planc. 26. ' 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom