Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

G(i quo munere populi lavór facilius conciliaretur, praetor G88. primus ad conciones transivit, quum memoriae proditum sit nihil hucusque in de­liberativo genere dixisse. Neque si prorsus oinisisset, vei ullum lauri fo­liorum esset amissurus; non enim parem huius iudiciali glóriám est con­secutus. Ubi iudiciali eloquentia omnia remota sunt honorum impedimenta et aliquot causae celebres satis, ut populi gratia orator ad amplissimam dignitatein ornaretur, nullaque honorum via non esset aperta: diuturni in hoc genere labores non parum rectae deliberationi oberant. Novimus artes, quibus patroni in causis utebantur, quaeque iudiciis optime conve­nerunt. His instructus, sive — ut apte temporum moribus loquar — plus alio clarescens coepit publicas quaestiones in delib. genere tractare, ne­que mirandum est, si exuere assuetis, etiamsi voluisset, non statim potuit. Quod autem in iudicio minimé oratores dedecuit, imo laudi nonnum­quam contigit, in publico munere culpa facile accipitur. Ut animi moti­bus in causarum varietate ultro citroque rapitur, sic in deliberatione inconstans, deest apta fortitudo et quum cogitatio praevaleat, deest om­nia ad vitae usuui adhibendi peritia. Suam ubique immiscet naturam et ipse, non quaestio tractanda, videtur materiam orationi subdere. Copio­sus, quum res subtilitatem et praecisionem postulat; ratiociniis pro per­spicuitate saepissime implicatus. Prima et optima huius generis est pro lege Manilia, qua Luculli in Mithridatico bello impérium Pompeio con­ferretur. Sed neque haec pura sic, ut aliquid abundantius non contineat; tertia enim pars tota in demonstrativo genere versatur imperatoris lau­dibus referta. Plures anno G91. partae sunt, quo consulis dignitatem sol­lertissima cura, ingenio et acquisito dicendi exercitio ornat perpetuam­que memóriám, cuius nemo magis avidus, posteritati relinquit. Quattuor in (Jatilinam sunt eiusdem generis in senatu et ad populuin habitae; harum quoque eae partes numerantur inter splendidissimas, ubi vitupe­randi iudiciorum instrar datur occasio. In quarta quaestio gravissiina fűit tractanda: quales termini legibus praeseribantur illi, cui patria sit defen­denda. Nihil pláne in hoc versatur, ut palam fiat non hoc esse illi gra­tissimum dicendi genus, sed ad quod praetor, consul, consularis, quain sae­pissime potuit, reversus est. Optime haec eius ingenio conveniunt, in quibus ut nominis aeternitatem sensisse, sic omnem animum reposuisse videbatur. „His ego rebus pascor, his perfuor," dicit ipse, 1) quibus veniam et ho­nores amici, ignominiam inimici habeant. Ipsa causarum varietate, orationum numero, ut non tam multa ora­tor ne in Graeco quidem otio sCripserit, ad mirandum ingenium et stú­dium ducimur. Plus enim centum titulis orationum novimus; quinqua­qinta sex plus minus integrac, viginti in fragmentis leguntur. II ic ut quotidie ad vitae terminos magis perficiebatur, augustior i) Cic. In Pis. 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom