Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
8. §. De perfecta laude iudicialis eloquentiae. Finem operi suin impositurus. Per multos gradus et ora plurimorum eveeta altius, quam umquam erat, eloquentia tollitur unius maximé ingenio et laboré digni. cui Latinae eloquentiae principi 1) nova eius aetas tribuatur; ille enim coelestis in dicendo vir 2) solus fastigium tenet, ut M. Tullius Cicero non tam nomen hominis, quam eloquentiae sit 3) omnes eius virtutes comprehendens. Non est nostrum de cive, eius indota, non de nimia laudis cupidine, de rerum gestarum iactantia, de imbecillitate et pusallanimitate, „omnium enim adversorum nihil, ut viro dignum erat, túlit praeter mortem," 4) sententiam ferre, quorum per.secula non est exstincta disceptatio; non de philosopho, de iuris perito; non privatam eius vitám egressi sumus inspeeturi: ad oratorem, amplissiino honore quovis tempore .decoratum vertimur. Sed neque singulas orationes hic studio persequar, breviter potius attingam, qua ratior.e summum Rom. eloquentiae adeptus fuerit. Quum pluritni aequalium in Alexandrinam tum scientiaruin, tutn poeseos et dicendi artis disciplinam verterentur et artificiosa, accurata quidem, sed ieiuna et inopi oratione genus dicendi tenue amplexi solum docendi munus in oratore agnoscere viderentur paene ab ipso foro inrisi: Cicero ex purissimis veterum ingeniorum fontibus discendi cupiditatem satiavit. Grraeca studia quasi novam pátriám domi exstincta fere per eum nanciscerentur, ut Romano sermone Romanis mentibus in usum tradita in aliena terra novas propagines benigno sole funderent. „Quaerenti mihi multumque et diu cogitauti, quanam re possem prodesse quam plurimis . . . nulla maior occurebat, quam si optimarum artium vias traderem meis civibus." 5) Quod autem singulare illi meritum debetar ea scribendi forrnae integritate et perfectione tradita ornavit, ut primo oplimoque iure de stili principatu gloriaretur. Sermo enim tinctus illo urbanitatis colore est, qui et verborum usu et sono proprium quendam 1] Quintil. VI. 3. 1. — 2] Quintil. X. 2. 18. — 3] Quintil. X. 1. 112. — í] Seneea Suas. 6. — 5] Cic. De Div. II. 1.