Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

63 desideraretur. 1) Sententiae dulces magis sunt et venustae, quam aut neces­sariae aut utiles et sic formae, quae Asiatica dicitur, splendore lucebat, quae et in carmina eius effunditur. Elegantia autem non raro quaesita, in motibus et gestibus iusto plus artificiosa et iactandis manibus non mi­nus theatralis, quam maledictis et compellationibus visus est. 2) Superbia ceterum nobilitatis dignitatumque inflatus neque favorem ingenio compa­ratum modestia retinendum esse putavit. Princeps nihilominus rostrorum et habebatur et erat, usquedum Cicero e Siciliensi quaestura redierat. Novi nunc sideris Tulliani umbra, etsi constantis«imi militis virtute pug­nans obducitur, qui in patrocinio Siciliae et Verris immanitate accusan­da in certamen cum illo venit eundem defendenti. Quae ipsius insignia, si sola lucerent, celeberrimi oratoris glóriám acquisissent, in comparatione cum feliciore ingenio et scientiarum divitiis, recedere debent. Certami­ne hoc inito voluptatibus dediti — non liquet certius, qua ex causa — fer­vor in industria deflagrare primo, penitus dein remitti coepit, ut in omnibus eloquentiae partibus sibi dissimilior quotidie videretur. Tunc tautum in priorem revocabatur vitám, quum Ciceronem summa dignitate fa­voreque populi decoratum conspexerat 690. Duodeciin hinc annos con­tendendo in iisdem fere omnibus causis sive patroni simul sive adver­sarii versantes, altér alterum sibi praeferendo et unitis viribus gloriosi laboris socii 3) promovendam artem complectendo simul florebant. Mini­mé vero si comparantur, aequos gradas obtinere iudicamus; altér enim summa ascensurus integris viribus provolat, altér decrescens magis et pristinae gloriae heres fűit. Non minima huius in dictione eius reponi­tur pars, quae iuventuti aptior non provectae- aetatis gravitati convenit. Ita quidem recidisse sibi videndum fűit, ut qui sine sibilo ad senectu­tem pervenerit, in Curionis theatri vehementer exsibilaretur. 4) Sic est Hortensius olim Absumptus; causis etenim confectus agendis Obticuit, quum vox domino vivente periret Et nondum extincti inoreretur lingua diserti. 5) Sed vox 704. exstincta triste tamen desideriuin bonis reliquit, qui­cumque prioris gloriae recordai entur. Nullum diuturni eius gloriosique patrocinii monumentum scripto relatum superest. Dixit solus et — ut mos erat — cum aliis communi­ter, cum Cotta, Bruto et Cicerone, praesertim pro Rabirio, Sulla, Flac­co, Plancio, non raro adversus Ciceronem, in Quinctium, pro Verre, in legem Maniliam et brevi ante niortem cum Bruto pro Ap. Claudio cau­sain dixit communem. l] Cic. Brut, 95. - 2] Cic. Brut. 88. Quint. XI. 3. 8. 3] — Cic.. Brut. 1. — *] Ci. Ad. Fgm, VIII. 2. — 5] Seremis Sainmon.

Next

/
Oldalképek
Tartalom