Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
59 nibus saepius, non aequitatis iustos limites adversarii observabant, nec quod voluerant, assequebantur. Dicunt se Atticum sermonem sequi, quum summisum et hurnilem, abhorrentem a quovis inepto et insolenti, sed ab iudisertis re plus, quam opinione differentem eumque specie simplicem tenerent, ut qui audiant, quamvis infantes sint, confidant se hoc modo posse dicere.') At „orationis subtilita,s imitabilis illa quidein videtur esse existimanti, sed nihil est experienti minus. Etsi enim non plurimi sanguinis est, habeat tamen sucum aliquetn oportet, ut etiamsi illis maximis viribus careat, sit, ut ita dicain integra valetudine." 2) Et putant, qui horride inculteque dicat, modo id eleganter enudeateque íaciat, eum solum Attice dicere ; Atticos credunt tenues et lucidos et significantes et quadam frugalitate dictionis contentos, quasi non ornatissimus Aeschynes, non copiosissimus simul et gravissimus Demosthenes fuisset. Certissime autem forsitan, hi Atticorum nomen merentur. Proinde etsi non omnes ad unum Atticos Romanorum Tulliana irónia: „tantum quisque laudat, quantum se posse speret existimari" 3) et Quintiliani: „qui, qua clariorem vim eloquentiae, velut solem ferre non possunt, umbra magni nominis delitescunt" 4) dignos iudicamus, quum prioris eloquentia ab iis impugnata sit: contentionis fervore ultra, quam aequitas concederet, abducti non immerito cogitantur. Jeiunitas polita et elegáns Attici generis inopia in exilem non raro abit siccitatem, in angustam dictionem efficitque, ut quum ad Demosthenem lucoturum concursus audiendi causa ex tota Graecia factus esset, hi Attici non modo a corona, sed etiam ab advocatis nonnumquam relinquerentur. Neque hoc igitnr est generáli usu acceptum et si aliquantum temporis duravit, paucoruni tamen ore, a pluribus mixta et copiosior terebatur. Adiecerunt quidam, qui neque Attice pressi neque Asiane abundantes esse volunt, genus Rhodium, 5) Aeschinis exemplo, quo saporem Atticum peregrino immiscuit. Oratorum foetus nulla hac aetate, qua Graecae artis studio, ut ad usum transferant, ducebantur, fűit uberior. Patescunt tempóra, quae Hortensii et Ciceronis glória lucescent; aditum ad cos patefacere diligentissime curant ecce praesentes duo fere aequales Cotta et Sulpicius. C. Aur. Cotta, latissimae gentis proles, idem, qui paucis diebus post Crassum mortuutn 663. tribunatu de pulsus, postea vero civitate eiectus est; reversus autem cum Sulla pontificio et 679. purpura ornatur, qua legem tribuniciam túlit. Academiae fűit discipulus et Antonium sibi exemplum proposuit, cuius tamen vim in dicendo quominus assequeretur, iam laterum debilitas oberat. 6) Ceterum neque natura cum illius concordat: tranquillus et leuis animo, cui et dicendi genus accomodavit. Remissa quavis contentione maximas firmitati orationis tribuit partes, qua omnibus ad mentem i) Cic. orat. 23. — 2) Ibidem. — 3) Cic. Orat. 8. — Quint. XII. 10. 14. — 5) Quint. XII. 10. 18. — 6) Cic. Brut. 55.