Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
60 directis acutissima inventione et explicatione, perspicuitate et suhtilitate fervorem suppleret animos que nibilorninus attentatos redderet. 1) Coustantissime rei adliaeret tractatae et quibus argumentis maius praesidii tribui inteliexerit, illis enixe urget, in illis mentem defigit. 2) Non tam sententiarum periodis, non numero dulcique sono delectare, quam gravitate et varietate ad se trahere, persuadere animos est adnisus. Numquam — fatetur ipse 3) — callidam facundiam exercuit. Paucae legi poterant orationes, quamquam saepius causas etiam cum Hortensio communes egerat, ut pro Dalabella consulari et pro M. Canuleio ; 4) unam brevissimam Sallustius nobis tradidit. Exorat, supplicat, ne calamitatibus, quibus undique respublica petitur, exardescant, et descriptis, quibus ipse obrutus esset, calamitatibus patienter adversa íerant. cives hortatur. Quam pro se habuit L. Aemilio scripto mandatum esse fertur. 5) Dixit iuvenis adhue pro Rutilio volto huius accomodatam simplicissime. 6) Nihil tam dissimile, quam huic Cottae P. Sulpicius Rufus 7) et tamen uterque aequalibus, ut paullo ante Antonius et Crassus, quos secuturi erant, aequaliter fere praestiterunt. Fere dico, nam magistrorum in invicem relajionem eadem discipulorum sequi videtur.Sulpicio hinc primas partes deferendas esse iudico. Vix a pueris excedens in causa parvula 8) aptum oratoris muneri voce et gestu et habitu corporis se ostendit. Hortante nunc Antonio, ut fórum sibi ludum putaret atque Crassum, cuius ceterum studio et amore ab ineunte aetate incensus erat, toto animo imitaretur magistruinque sibi eligeret, vix credibile est quales profectus celerrime fecerit. Totus rebus publicis implicatus ita est dicto obsecutus, ut in tribunatu 666. quotidie concionari audiretur. Dolendum sane, quod revertente Sulla, cui Mithridatici belli impérium ademit, ferro ad summám eloquentiae glóriám efflorescenti vita erepta est. Hoc iterum ars ea fórum ingreditur, quam in C. Graccho admirati sumus. Magnificus et grandis, fere tagicis cthurnis consuesse visus esset, nisi pro scena fórum, pro poemate vita ipsa praesto fuisset cum rebus et molestiis. 9) Gravitas autem non excludit iucunditatem ; suavi et volubili, brevi tamen simul sermone ornatur, cuius neque copia interdum, si res postulasset, deerat. Incitatus ipse tantam animis vim applicavit, ut prudentes errare et bonos minus sentire dicendo períiceret. T 0) Eloquentia haec plurimum C. Norbani ab Antonio defensi aecusatione est illustrata;' 1) restitit G. Julio, consulalum petenti. 1 2) Nec vei ullam tamen reliquit descriptam ; quae autem illius esse feruatur a P. Canutio,") qui ct ipse hoc munus est amplexatus, sunt litteris consiguatae. l) Cf. Cic. De Orat. III. 8. — 2) Ibidem. — 3) Sallust. Hist. LL. fragm. — *) Cic. Brut. 92. — 5) Cic. Brut. 56. — «) Cic Brut. 36. — 7) Cic. Brut, 56. — «) Cic. De Orat. II. 21. — 9) Cf. Cic. De Orat. III. 8- Brut. 55. — ">) Cic. Harusp. Resp- 19. — ii) Cic. De Orat. II. 21. Off. II. 14. — Cic Brut. 63. — 13) Cic. Brut, 46.