Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
3. §. Qualem in prima monumentorum cerlitudine orationem et a quibus auctoribus habeamus. Certitudinem, quam veterum testimonia dant, eam dico, habitas non solum esse orationea, sed consensu aetatis esse quosdam eloquentia a ceteris distinctos ; quae et aliquam saltem iudicandi materiain praebent, ut quam radices egisse iam vidiinus, ab ea primas et valentes propagines ferri experiamur. Secundo curn Poenis bello aliqua quamvis exigua luce haec certitudo fulgere coepit. Primum quidem ex funerum landibus, quas scripto servatas esse cominemoravimus. Qu. Fab. Maximus in exequiis mortuum filium laude celebravit, 1) quam postea scriptam edidit. 2) Hoc idein M. Claud. Marcellum, 3) quum in quinto consulato 564. páter occisus esset, hoc Qu. Caec. Metellum 4) suprema laude patris habita praestitisse constat. Sed in his parum meriti ad orationem augendam qnaerimus; non aliud in singulari Ennii de M. Corn. Cethego „Suadae medullis" testimonio ; 5) minus adhuc in Patavini auctoris: „orationibus in noctem perductis producta dies est" et similibus ponendum. Non hos aperit flores suos arbor; non haec est prospera, qua fungitur oratio, fortuna. Accidit nonnunquam benigno favente genio, ut viri dentur celeberrimi ita profuturi rebus, ut citatis passibus incrernentum capiant, quod permulti antea praestare non potuerant. Plus etiam in nostra re vita unius viri factum est, quam quod priores assequebantur. Vita autem haec diuturna est et ea, quae vidit rempublicam ingentibns procellis agitatam, certamina pro summa salutis in secundo cum Poenis bello gloriosa, an tiquam morum aequitatem et sanctitatem; quae cognovit postea cumulari divitias, luxuriain in dies magis pullulare et noxios cum ea móres importari, primas partes non tam virtuti, quam origini et opibus tribui, disciplinam pace belloque degenerare, leges antiquas solvi; cognovit, i) Cic. Cato M. 4. — 2) Plut. Fab. 24. — 3) Liv. XXVII. 27. — Plin. Hist. VII. 43. — 5) Cic. Brut. 15.