Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

25 quomodo principes civitatis amicis in quacunque re etsi minimé defen­denda patrocinentur, quomodo nequitiae multitudinis divisione frumenti et publicis ludis, militum autem libidini spoliis mos geri incipiat; quo­modo vana ambitio et iactantia, quae risum moveat necesse sit, ex im­peratorum et praetorum potentia in provinciales et vexatio in eosdem oriatur. Hominis autem eismodi, qui Tusculi natus 520. Sabina moriun simplicitate et duritia firmatus quo virium robore, eodem studio pectoris acerriino et ingenii lumine inde in armorum et opinionum contentionem est egressus. Qua summa severitate disciplinam militarem imperátor ser­vabat; qua nec in quemquam gravius, quam in semet ipsuin impérium exercebat: eadem fortissimum morum vindicem égit; qua enim animi magnitudine, ut privatae iniuriae patientissimum se praestaret, moveba­tur, eodem pro reipublicae salute, cuius nemo magis anxius, nulli culpae parcendum existimavit. Quum armorum virtutem et constantiam et im­périum antiquis moribus niti persuasum habuisset, sollicita cura fervebat, ne cum fundamentis et ea, qnae superstructa erant, dilaberentur. Rei­publicae consulere, morum corruptelae salubribus obvenire mediis, si solus quam intentius, ut Cocles quondam subito hosti: haec agitabant nobilis­sime praecordia et, ut neque frangi nec declinari possent, corroborave­runt. Studium hoc, quod numquam-deficeret, obstandi et publice luctandi necessitatem ei imposuit, ut omnis vita certaminibus in hostes armorum, in adversarios orationis contineatur. His ut imperátor optirnus, rerum gu­bernátor peritissimns, etiam orator vehementissimus factus est. Orationes verissima studiorum aetatisque memória, quum nulla fere notior causa tractata esset, cuius partém pro mente sua non cepisset, ob oculos po­nunt clarissime praeclari viri indolem, docentes simul eloquntiam esse natura animo impositam, exercitium ex rebus et contentionibus esse nutricem. De M. Porcio Catone loquimur, qui ab urbe patria Romám mi­grans mature in foro esse coepit. Jam nunc et postea, quum magistrati­bus fungeretur, superbiae nobilitatis omni nisu se opposuit; rei luxuriae et morum licentiae, cuius in Graecia militantem pertaesum fnerat, quum in privatis tum in pnblicis late serpenti resistere, vitia orta ex divitiis et avaritia, vexationes sociorum, peculatus, quae huiu aetati originem de­bent, exstingucre et ineritam poenam de quouumque sumere numquam destitit. Iiuc pertinet oratio eius pro lege sua de provincialibus sumtibus 556.') ut sumtus extorti sociis in cultum praetorum, circumciderentur aut' tollerentur. Oratio de legs Oppia, quam consul habuit 559. ne qua mulier plus semunciam auri haberet, neu vestimento versicolori uteretur, neu 1uncto vehiculo in urbe oppidove, nisi sacrorum publicoruni causa vehe­Meyer: Kom. Oratoium fragmenta.

Next

/
Oldalképek
Tartalom