Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

23 iuris scientia et lotigo exercitio rcoruni vices coram populo et iudice agere. Habemus enim legem a. 550. ab. U. c. Cinciae de donis et mu­neribus, qua plebs scivisset, ne quid cognitoribus et patronis in iudiciis a eliente actipere liceret. Et quamquam, ut videatur, quid sit, quod in controversiain veniat, quid in eo et per quae velit efficere pars diversa, quibus ab actore prolata infirmentur, prudentiam et praecisionem et in proponendo perspicuitatem, nihil aliud postulare videntur, praesertim apud iudices, aetate et officio grave? et rebus magis, quam verbis in­tentos; quum autem in publicis causis coram populo dicendum fuerit et liabeat multitudo vini quandam talem, ut quemadmodum tibicen sine tibiis canere, sic orator nisi multitudine audiente eloquens' esse non pos­sil;') quum armatus adsit adversarius et feriendus et depellendus; quum concio aut docenda aut reprimenda aut incitanda aut omni ratione ad tempus, ad causam oratione sit moderanda; quuni saepe benevolentia ad ódium, ódium autem ad benevolentiain verti debeat, aut ad severitatem vei ad remissionem animi vei ad tristitiam contorquendus ; 2) factum exin­de facile est ut a medio sexto Urbis seculo in habendis huius generis orationibus maior cura et etiam in scribendis aliqua adhiberi coepisset. l) Cic. De Orat. II. 82. — *) Cic. be Orat. II. 16.

Next

/
Oldalképek
Tartalom