Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
22 saepo Boluro postea usitatum in subsidium aliorum transiit, quum in iudiciaiibus et deliberativis causis magnae partes versarentur laudis et vituperationis. 1) III. Minus adhuc ad loquetidi usum oratio ex iudiciis ante M. P. Canom dedit, quae laetissimis fructibus Graecam eloquentiam ornaverant. Quod quum ex rei tum ex hotniuuin natura factum. Legibus latis iudieio. um ratio et ordo et magistratus constituebantar et comitia populi, ad quae provocatio fieret et res a magistratibus iudicata iterum inquireretur. Tribus postea comiliis tractata re prioris sententiae a publico actore reddita ratio est, quam accusati defensio, si qua ipse pro se afferre potuisset, sequebatur. De capite nisi ad centurias rogari non licuit; permultae autem causac et ipsae publicae ad tribus spectabant. Post diei dictioncm et anquisitionem instituta rogatione cuius magistratus esset, rem ad populuin referebat. Probato autem crimine et quum nemo alieno nomine agere potuerit, concessa reo semet defendendi copia sententiis populi diremta res est. Privatae causae ad consulem primo, deinde ad praetorem, in miiiimis rebus solummodo ad aediles et tres viros pertinebant. Qui vei ipsi :» principio ad fiacTn usque tractationi praefuerunt, vei confertis utrinque negotiis initio tantum, quod „in iure" vocabatur; cetera „in iudicio" dafo iudici, nonnuinquam arbitris sunt commissa. Actori et reo et hic coram iudíce standum erat. Quae priores in rebus et testimoniis versantes aliquid tarnen ad populum regendum, quomodo sententias ferri cooveniret, magistratibus subdiderunt; privatae autem, quum probatione ad ostendenduin factum fuisse aliquid et legibus eonficiantur ad factum illud applicandis, prudentia iuris nituntur nihil ad movendum praebentes. Sic quae igitur esse poterant, in pubücis exstiterant, si ipse reus semet defenderit et magistratus, a quibus rogatio ad populum fiebat, aliquid in oratione produxerint. Quam quam et prius in senatu et postea in comitiis plus morae in deliberationibus et sententiis de multa vei supplicio, quam crimine per testimonia statuto in accusatione et defensione consumptum, ut ex duabus causis Liv. XXV. 3. et XXVI. 2. — tantum testimonii certe habebunt — eruitur. Neque, puto, si in defensione plus versati siut, animi gravitate fallaces miserationes quibus sensus alliciantur et quibus Graeca oratio conscripta ad iudicia permultum operae dedit, aequissimis his temporibus non neglexerint. Motum aliquem iudicialis oratio, quae deíendit et accusat, sexto ab U. c. seculo accepisse dicenda est, ubi concessum est viros doctos i) Cornif. III. 8. Quintil. III. 7. 1.