Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883
11 contrariis; acri denique epilogo, congruo fini, qui tenoretn orationis bre viter pereurrat, summám reiteret, ad agendum impellat et omnern vim adhibeat. coronam admoveri. Observandain esse varietatem in argumentando et non iniiueundam distinetionem, ut quum interrogamus nosmet ipsos, aut percontamur, aut imperamus, optamus, quae sunt cum aliis sententiarum ornamenta (ff^jyjtata óiavoíag.) 1) Traetationem variam esse^debere, ne aut cognoscat artificium, qui audiat, aut defatigetur similitudinis satietate. 2) Ad delectanduni assumendam esse in narratione suavitatem, quae habeat admirationes, exspeetationes, exitus inopinatos, interpositos motus animorum, eolloquia personarum, dolores, iraeundias, metus, laetitias, eupiditates. 3) Curain verborum luminum et insignium, qnae sunt: dilucidum, breve, probabile, illustre, suav-e, habendam 4) et numerum in eonjunctione servandum consecutionemque verborum. Quibus omnibus íactum est, ut vestis instar, quae primo frigoris depellendi eausa reperta, postea ad ornatum et dignitatem adhiberi coepit et verborum usus artificium evaderet, vis, qua animi dirigantur, ornamentum, quo laus augeatur. Haec est ars in translato sensu, quo est praeceptio, quae dat certam viam rationemqne faciendi aliquid, 5) seu artificium e'loquentiae ex quo ars, seu perfectior dicendi ratio summo laboré et studio acquiritur. Artificium igitur perfecit artem et optime praeter naturam (qpvffig), usum (&axrjaig) adponitur etiam doctrina (áritfri^ij),®) litteris etenim fons perfectae eloquentiae continetur. 7) Et plurimorum ab Aristotele usque ad Posidonium definitionibus, qui diversimode facultatem, artem, scientiam rhetoricam appellarunt, apte respondebimus esse scientiam, qua regularum ordinem; esse artem, qua facultatem in médium proferendi quam perfectissiine, quod intimé cogitatur sentitur, et statuitur; natura datam, quod orania, quae artificium consummavit, a natura initia duxerunt. 8) Jani ex proverbio demum : orator fit, diseendum futuro oratori est. Multa praeclare dicta sunt Quintiliani de iis, qui maiorem habere vim ea, quae non habeant artificium et effringere, quam aperire, trahere quam ducere putent robustius. Liceat hic eius uti responso : 9) Et gladiator, qui armorum inscius in pugnam ruit, et luctator, qui totius corporis nisu in id, quod semel invasit, incumbit, fortior ab his vocatur: quum interim et hic freqnenter suis viribus ipse prosternitur, et illum vehementis impetus excipit adversarii mollis articulus Copiam videntur habere, quod dicunt omnia, doctis est modus et electio. Recedunt a cura dicendi; itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia frigus evitant nihilque aliud, quam quod vei pravis volupl) Cic. Partit. Orat. 13. — 2) Cic. De Orat. II. 31. — 3) Cic. Partit. Orat. 9. — *) Cic. Partit. Orat. 6. 5) Cic. Ad Herennium I. 1. De Orat, II. 11., II. 7. De fin. IV. 3., III. 1. — 6) Cic. De Orat. III. 20. 31. — Cic. Brut. 29. — 8) Quintil. II. 16. 9. — 9) Ouintil. II. 12.