Ciszterci rendi katolikus gimnázium, Baja, 1883

12 tatibus aures adsistentium perinulceat, quaerunt. . . Clamant et omnia levata manu emugiunt, membra iactant, quae quum omnia cachinos irri­dentium moveant, futurus orator illis dedoceatur oportet. Multo laboré, assiduo studio, varia exercitatione, plurimis experimentis, altissima pru­dentia, praeseutissiino consilio constat ars dicendi. 1) Neque praecepta omnia possunt, quibus post Aristotelem, praecipue in Hermagorea doctrina, cuius in suo loco mentionem faciemus, pluri­mum tribuebatur; quin imo sine natura nulla esse poterunt. 2) Qui mente coinprehendit scientiarum principia, doctus est; qui artem ex regularum usu obtinere voluerit, artem non habebit. Natura etiam sine doctrina múl­túm valebit, 3) est enim natura huius boni princeps. 4) Sin ex pari coeant, in mediocribus quitlem utrisque maius adhuc est naturae momentum, consummatos autem plus doctrinae debere, quam naturae putandum. 5) Doctrina perdisci eloquentiae finis et huius assequendi rationes possunt ; ubi autem hic et ille suadendi vei dissuadendi modus pro rebus et au­dientibus, pro causis, temporibus, occasione, necessitate adhibeatur, acre iudicium postulat. ludicio fit perspicuitas, prima virtus orationis et propria verba; ne autem dilata sit conclusio, ne quid desit aut superfluat, prae­ceptis conficitur. Perspicuitate fit, ut oratio aperta sit audientibus; ut in animum audientis, sicut sol in oculos, etiamsi in eam non in­tendatur, occurrat, ut non solum intelligatur, sed ne omnino non pos­sit intelligi, doctrinae pars est. Ut orator ipse rei gravitate exardeat, naturae, ut commode ad excitandos et movendos animos dicat, sine studiis ornatissimi tantum est ingenii. „Est enim et scientia comprehen­denda rerum plurimarum, sine qua verborum volubilitas inanis atque irridenda est, et ipsa oratio conformanda non solum electione, sed etiam constructione verborum, et omnes auimorum motus, quos hominum ge­neri rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis vis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus aut sedandis aut excitandis ex­promenda est. Accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eru­ditio liberó digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta. Tenenda praeterea omnis antiquitas exemplorumque vis neque legum ac iuris civilis scientia neg­legenda est. Nam quid ego de actione ipsa plura dicam ? quae motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate moderanda est, quae sola per se ipsa quanta sit, histrionum levis ars et scena deciarat; in qua quum omnes in oris et vocis et motus moderatione elaborent, quis ignorat, quam pauci sint fuerintque, quos animo aequo spectare possimus? Quid dicam de thesauro rerum omnium, memória? quae nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis adhibeatur, intelli­1) Quintil. II. 13, 15. — 2) Quiutil. II. 19. — 3) Ibideui. — <) Cic. De Orat. II. 87. Dialóg, de Orat. 33. — 5) Quintil, II. 19.

Next

/
Oldalképek
Tartalom