Bács megyei püspöki körlevelek, 1939

- 10 — Nr. 1800. Concursus pro seminarii*. Nr. 1840. Exercitia spiri­tualia in Paulino. Concursus pro alumnis theologis et candi­datis habebitur die 3 julii a. 1939. in Paulino. (1. Sudarevićeva 8.) In Paulinum pro a. sch. 1939/40 prae ceteris alumni candidati ex classibus V-V1I1. admitten­tur, alii vero si loca libera remanserint. Nemo cum notis negativis recipietur nec concurrat Alumni candidati ex clissibus V—Vlll solvere debent pro mense 500 Den. quod ex decreto Caetus Consultorum diminui poterit quoad sin­gulos, aspirantes vero ex classibus 1—IV. debent totam summam 400 Den. solvere. Parentes omnium alumnorum scriptis se consentire declarant, ut filii eorum ad sacerdotium educentur. Qui in I. classem gymnasialem adscisci vult in proximo sibi gimnasiosic dictum examen sus­ceptionis subire debet tunc demum ulterius pro­cedi potest. Ad s. Theologiae cursum aspirantes debent primum examen maturitatis superare. Theologi nihil pro sustentatione solvunt. Ad concursum haec documenta via Officii Parochialis ad Curiam ABAe u. a. 20 junii tra­denda sunt: 1.) Libellus supplex petentis iuvenis 2) Declaratio parentum 3 /Extractus exlibrisBaptiza- torum, gratis et sine tymbrio ab Officio Parochi- ali exaratus, 4 ) Testimonium parochi vel cate- chetae de bonis moribus 5 ) Ultimum testimonium scholare secum afferet petens cum ad concur­sum venerit. Concurrentes declamandi causa 4—5 versus poematis cujusdam addiscant, testimonia schola­ria secum afferant, die 3 julii mane in Paulino appareant. Omnes antequam admittantur medici domus visitationem habebunt pro qua ipsi 40Den solvent. Suboticae, die 25. április a. 1939. Anno currente in aedibus Paulini duabus vic bus exercitia spiritualia habebuntur. Prima exercitia incipient die 10 julii vespere, lin­gua hungarica dabuntur et finem accipient mane diei 14. julii; exercitiis his comparere debent omnes hujus dioecesis sacerdotes, qui ultimis duobus annis nullibi exercitiis spirituali­bus vacaverunt, adventum suum vero indicabunt duabus hebdomadibus praevie moderatori Pau­lini. Alia exercitia spriritualia peragentur lingua crostica, statim post examina triennalia diebus 22—26mensis augusti eisque comparebuntomnes qui examininibus synodahbus vel triennalibus subjecti fuerint. Suboticae, die 15. április a. 1939. VI. Congressus internationalis Christi Regis celebrabitur diebus 25—30. julii a. c. In pertrac­tationem sumetur renovatio vitae christianae. Exoptatur apparitio laicorum qui Actioni catho­licae cooperantur, paesertim in discussionibus propositionum; manifestatio solemnis observabi­tur die 30 julii cui interessé concursus populi expectabitur. Comparere cupientes suam intenti­onem Stabili Consilio Congressuum nostrae dioe­cesis officio parochiali mediante notificare velint. Suboticae, die 30. április a. 1939. Adm. Rev Dom. Franciscus Kindl paro­chus Veprovaciensis anno vitae suae 71. et sacer­dotii 47. die 28. április a. c mortuus est, quod mcesto corde significantes animam ejusdem tri­bus consvetis sacris persolvendis clero dioece- sano commendamus. Suboticae, die 30. április a. 1939. Parochia Veprovac morte parochi vacans facta est, beneficii in futuro dividendi, admi- nistrationem adipisci cupientes desiderium suum usque ad finem mensis maji Ordinario referre velint. Suboticae, die 30. április a. 1939. Examen synodale et triennale (1 pars) hoc anno diebus 21 et 22 augusti observabitur. Suboticae, die 15. április a. 1939. Skoro će izaći iz štampe Opći šematizam Katoličke crkve u Jugoslaviji. Naši župni uredi dobiće izravno od nakladnika a isplatiće Raču­narski ured na teret crkvene blagajne. Subotica, dne 27. aprila 1939. god. Cooperatores translati sunt: Joannes Grieser ex Bezdan ad Doroslovo, Alexander Thiel ex Prigrevica Sveti Ivan ad Bezdan, Martinus Haintz ex Gakovo ad Prigrevica Sveti Ivan, Antonius Brecska ex Senta S. Stephani ad Horgos, Eme- rj.cus Lerch ex Doroslovo ad Sombor, Joseph Offenberger ex Bačko Novoselo ad Zabalj. Administrator parochiae nominatus est: Martinus Szűcs in Crvenka. Nominati sunt catechetae in scholis elemen- taribus Franciscus Bogišić in Subotica, Matthias Johler in Bačka Palanka, Matthias Hutfluss in Novi Sad. Suboticae, die 30. április a. 1939. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Nr. 1850. . r Congressus Christi Regis in Ljubljana. Nr. 1843. Obitus Franci8ci Kindl. Nr. 1844. Concursus pro parochia Veprovac. Nr. 1842. Examen synodale et triennale. Nr. 1771. Schematismus Eccl Cath. in Jugoslavija. Nr. 1835. Mutationes personales.

Next

/
Oldalképek
Tartalom