Bács megyei püspöki körlevelek, 1939
— 11 Coetus Consultorum die 3. julii a. 1939. Suboticae absolutus, relationibus auditis et pro notitia sumptis, rationes de acceptis et expensis Paulini et Seminarii simul et pro anno sequenti praeliminatas statuit et probavit; concurrentes examinavit et inter alumnos Paulini ascivit; de eorum susceptione suo tempore parentes edocebuntur. Personalis comparitio et inspectio medici solis concurrentibus requiritur qui tanquam candidati pro classibus V—VIII gymn. recipiendi sunt; ceteri aspirantes pro I—IV. cl. suis scriptis substratis per litteras nomen suum dare debebunt, quod per menses julii et augusti perficiendum erit; item per litteras nuntium eccipient. In cursum s. Theologiae duo alumni recepti sunt et hinc in disciplinis s. Theologiae occupabuntur: a. 1. sex alumni; a. II. quatuor; a. III. sex; a. IV. undecim, a. V. duodecim; numerus hic minimus pro futuro defectus haud poterit supplere; et dolenter debemus statuere decadentiam in educatione cleri dioecesani; quamobrem oremus ipsi quoque pro operariis in vinea Domini, sed praesertim Quattuor Temporibus animas nostrorum fidelium reflectamus ad periculum imminens. Ex mandato Exc. D. Ordinarii urgetur cura Vicariorum foraneorum, ut: in quavis parochia constituatur culturalis et humana sectio Consilii catholici; procuretur erectio Aerarii ecclesiastici; stricte observetur superinspectio Libri principalis, qui cum rationibus a. 1938. approbatis dimittetur; et restituantur fundi arcae Seminarii loci. Domus rusticationis pro sacerdotibus et alumnis die 20. julii a. c. incipiet; indicatio adventus dirigatur ad Curiam; titulus vero integer ejusdem inscribatur: Sveti Križ, p. Jesenice Gorenjsko; sacerdotes pro sustentatione et servitio taxam minimalem juxta judicium curatoris soluere debebunt. Suboticae, die 3. julii a. 1939. Omnibus officiis parochialibus jam sat no- tificatum esse apparet, die 6. augusti anni 1939. in honorem Christi Regis ex solis viris et juvenibus Congressum in Sombor celebratum iri. Rogantur sacerdotes, ut omni cura adlabo- rare velint, ut Congressus quam solemnius observari possit; ordines partiales ubique dimissi sunt, qui a sacerdotibus in ecclesia annuntiandi sunt; pro eadem Dominica secundum loci indigentias facultas Missam binandi conceditur; ipsa hora 4—5 Sanctissimum in ecclesia ad adorandum exponatur et cum eodem processio habeatur campanas solemniter pulsando; de adoratione et processione populus fidelis praevie edoceatur. Praeprimis exoptatur, ut Consilia Communitatum Catholicarum, organisationes catholicae, praesertim illae juvenum, cum suis vexillis Congressui appareant et vice sodalium suorum honorem publice exhibeant et fidelitatem demonstrent supremo Duci, qui est Rex Christus. Suboticae, die 3. julii a. 1939. No B. 66/938. Sacra Congregatio Rituum Beatissime Pater, Ludovicus Budanović, Episcopus tit. Cisa- mensis, Administrationis Apostolicae Bačiensis Ordinarius, ad Sanctitatis Vestrae pedes humiliter provolutus, enixe petit, ut in Ecclesiis parochialibus et quasi parochialibus suae Administrationis, tempore Adventus, unica Missa votiva solemnis cantata „RORATE” celebrari queat, ratione consuetudinishucusqueinregione vigentis. Administrationis Apostolicae Bačiensis. Sacra Rituum Congregatio, vigore facultatum sibi specialiter a Sanctissimo Domino nostro Pio Papa XI. tributarum, attentis peculiaribus adiunctis, benigne annuit pro gratia iuxta preces: ad proximum quinquennium; dummodo non occurrat duplex I. vel II. classis aut Dominica et serventur Rubricae. Quibuscumque contrariis non obstantibus. Die 9. decembris 1938. Carolus Card. Salotti Henricus Dante S. R. C. Praefectus Subst. Nr. 2650. Protocollum de educatione cleri. Nr. 2655. Congressus Christi Regis in Sombor. Nr. 2656. Indultum circa Missam Rorate.