Bács megyei püspöki körlevelek, 1938
- 17 lem consensum praestandum vel renovandum adire non p* sse, ad mentem Cod I. C can I0o3, § 1, sub poena excommunicationis latae sententiae Ordinario reservatae a parte cathol ca incurrendae, iuxta can 23 i9. § 1, n 1° stricte caeteroquin servatis quae de parochi in casu agendi ratione statuta sunt m can 1063, § 2 Quod si partes actu in concubinatu vivant, provideatur opportunis modis ut scandalum, si adsit, removeatur et pars calholica ad gratiam Dei recipiendam rite disponatur, pmevia eius absolutione ab excommunicatione contracta, si forte matrimonium attentatum fuerit coram ministro acatholico, eique impositis congruis poenitentiis salutaribus. 2.° Sanandi in radice matrimonia attentata coram officiali civili vel ministro acatholico a suis subditis etiam extra territorium, aut non subditis, intra limites proprii territorii, cum impedimento mixtae religionis aut disparitatis cultus, dummodo consensus in utroque coniuge perseveret, isque legitime renovari non possit, sive quia pars acatholica de invaliditate matrimonii moneri r equeat sine periculo gravis damni aut incommodi a catholico coniuge subeundi; sive quia pars acatholica ad renovandum coram Ecclesia matrimonialem consensum, aut ad cautionem praestandas, ad praescriptum Cod /. C. can. 1061, § 2, ullo modo induci nequeat; exceptis casibus: 1° in quo pars acatholica adversatur baptismo vel catholicae educationi prolis utriusque sexus natae vel nasciturae; 2° in quo ante attentatum matrimonium, sive privatim sive per pubi cum actum, partes se obstrinxerunt educationi non catholicae prolis, uti supra: dummodo aliud non obstet canonicum impedimentum dirimens, super quo Ipse dispensandi aut sanandi facultate non polleat. Ipse autem R. P. D. Episcopus serio moneat partem catholicam de gravissimo patrato scelere, salutares ei poenitentias imponat et, si casus ferat, eam ab excommunicatione absolvat iuxta Cod. /. C. can. 2319, § 1, n. 1,° simul- que declaret ob sanationis gratiam a se acceptatam, matrimonium eff« ctum esse validum, legitimum et indissolubile iure divino et prolem forte susceptam vel suscipiendam legitimam esse; eique insuper gravibus verbis in mentem revocet obligationem, qua semper tenetur, pro viribus tutandi baptismum et educationem universae prolis utriusque sexus, tam forte natae quam forsitan nasciturae, in catholicae religionis sanctitate et prudenter curandi conversionem coniugis ad fidem catholicam. Cum autem de matrimonii validitate et prolis legitimatione in foro externo constare debeat, R. P. D. Episcopus mandet ut singulis vicibus documentum sanationis cum attestatione peractae executionis diligenter custodiatur in Curia locali, nec non curet, nisi pro sua prudentia aliter iudicaverit, ut in libro baptizatorum paroeciae, ubi pars catholica baptismum recepit, transcr batur notitia sanationis matrimonii, de quo actum est. cum adnotdione diei et anni. Mens autem est S Officii ut Episcopus hanc facultatem per se ipse personaliter exerceat, scilicet nemini subdeleget. ADNOTANiJA — 1° In singulis praefatis siue sanationibus sive dispensationibus concedendis, Episc pus vel Ordinarius expressam faciat mentionem Apostolicae delegationis (Cod. I. C. can. 1057). 2° Ordinarius in fine cuiuslibet anni referat ad S. Congregationem S Officii de numero et specie dispensationum vigore praesentis Indulli elargitarum. Num. 2375/38 Sacra Congregatio de Sacramentis Beatissime Pater, Ordinarius Bačiensis, humiliter postulat a Sanet, tate Vestra facultatem permittendi Missae celebrationem media nocte natali Domini Nostri Jesu Christi in ecclesiis non parochialibus a propria paroecia dissitis. Die 29 április 1938 Sacra Congregatio de disciplina Sacramentorum, vigore facultatum sibi a Ssmo Dno Nostro Pio Papa XI tributarum, attentis expositis. Ordinario Bačiensi facultatem tribuit, iuxta petita, ad triennium, pro tribus casibus in anno, servatis de jure servandis. D. Card Jorio, F. Bracci, Praef. Secretarius. N. 2033/38 Sacra Congregatio Concilii Beatissime Pater, Ordinarius Bačiensis attentis peculiaribus suae dioecesis adiunctis, a Sanctitate Vestra humiliter postulat facultatem dispensandi sacerdotes curam animarum exercentes ab obligatione litandi Missam pro populo diebus festis sive de praecepto sive suppressis, exceptis duodecim Missis a singulis rectoribus animarum quolibet anno applicandis pro populo, ad effectum erogandi eleemosynam favore Seminarii. Sacra Congregatio Concilii, attentis expositis, petitam facultatem Ordinario Bačiensi oratori benigne impertita est ad quinquennium. Datum Romae, die 2 maii 1938. J. Card. Serafini, J. Bruno, praefectus. Secretarius. Nr. 3940. Celebratio Missae media node in eccl. non paroch. Nr. 3945. Indultum circa Missas „pro populo".