Bács megyei püspöki körlevelek, 1934
— 5 — Nr. 1800. Constitutio Apóst. Universale Iubilaeum ad totum cath. orbem extenditur. III. Pius Episcopus Servus Servorum Dei universis christifidelibus praesentes litteras inspecturis salutem et Apostolicam benedictionem. Quod superiore anno universale extra ordinem Iubilaeum indiximus ad undevicies saecularem memoriam recolendam peractae humani generis Redemptionis, quodque iam feliciter ad exitum deductum est, id, elutis expiatisque animis et a „terrestris huius incolatus domo“ ad superna erectis, tot tantaque attulit beneficia divinaque solacia, ut temperare Nobis non possimus quin immortales Deo optimo maximo grates agamus. Vidimus enim per huius anni sancti decursum — quod quidem caelestis Numinis benignitati acceptum referimus — innumerabiles paene filios singillatim turmatim in almam hanc Urbem confluere, eosdemque et coram admisimus et paterno alloquio recreavimus Idque ex omnium civium ordine factum: nempe ex operaria plebe, quae victum sibi cotidiano labore comparat; ex optimatibus civitatumque primoribus, qui in difficillimis horum temporum condicionibus videbantur — exemplum sane omni laude dignum — non tantum sibi sed suis etiam omnibus caelestem opem conciliare; ex iis, qui florenti aetate fruuntur atque ex iis, qui, senio prope confecti, romani itineris incommoda perpeti non recusarunt. Neque ex Italia tantum atque ex vicinioribus regionibus, sed ex transmarinis etiam terris convenerunt ac paene undique gentium; ita ut vetustissima Romae templa, sacra hypogea ac vel ipsae Urbis viae elatis resonarent canticis, quae fidelium turbae „ex omni lingua, populo ac natione" pientissime effudissent. Atque non rarum fuit, renovato veterum romaeorum more, homines ac mulieres cernere, pedibus longo itinere suscepto, Romam advenire, communem Patrem invisuros, suorumque commissorum ve-« niam impetraturos. Quos omnes paternis honestamus laudibus; eo vel magis quod, cum acerbum, quo tam diu angimur, rerum oeconomicarum discrimen nondum remiserit, peregrini ex hisce non pauci ad pium huiusmodi consilium ineundum deducendumque in usum, pergravibus debuerunt difficultatibus occurrere eas- demque superare. Cum tamen non omnes, quibus cordi esset, Romam contendere potuerint, ad amplissimos potiundos caelestis gratiae thesauros, idcirco consentaneum ducimus ut, ex Apostolicae Sedis more institutoque, quae hac in alma Urbe usque ad hodiernum diem civibus atque advenis patuit iubilaris veniae facultas, ea per integrum annum ubique gentium vigeat. Quam ad rem salutariter assequendam, Ecclesiae administros adhortamur inprimisque Episcopos ut — opportunis habitis ad populum concionibus ac spiritualibus, ut aiunt, exercitiis sacrisque expeditionibus — christifideles quam plurimos ad sua cuiusque admissa per Paenitentiae Sacramentum eluenda et ad plenae huius indulgentiae beneficium lucrandum rite praeparent omnique ope permoveant. Eosdemque moneant ut ad mentem Nostram supplices Deo preces adhibeant. Hanc vero ad mentem quod attinet, praeter ea, quae per Apostolicas Litteras „Quod nuper" commendavimus, ut nimirum debita ubique terrarum libertas Ecclesiae restitueretur, ac populi omnes ad pacem, concordiam verique nominis prosperitatem revocarentur, hoc etiam cupimus ut christifidelium supplicationes studiose impetrent, ut perseverans nempe atque assidua Missionalium opera feliciora cotidie incrementa capiat, ac dissidentes universi ad unum lesu Christi ovile auspicato reducantur. Huic praeterea mentis Nostrae proposito aliquid etiam adiicere placet, quod Nobis summopere cordi est. Quandoquidem enim in regionibus non paucis teterrimi increscunt „atheorum militantium" nisus, qui, in caeleste Numen temerario ausu rebellantes, nefandum illud atque scelestum effatum, suum veluti insigne, iactant: „Absque Deo, contra Deum!", idcirco valde opportunum putamus ut, per proximam piacularis huius anni ad universum catholicum orbem prorogationem, gravissima eiusmodi iniu- ria, divinae Maiestati illata, precando expian- doque pro facultate resarciatur. Id faciant, quaesumus, christifideles omnes: id scilicet a misericordiarum Patre contendant, ut formidolosi horum pravorum hominum conatus, qui non modo religionem quamlibet, sed civilem etiam cultum verique nominis urbanitatem subvertere enituntur, tandem aliquando remittant atque incassum recidant. Id etiam suis precibus suisque piaculis impetrent, ut humani generis