Bács megyei püspöki körlevelek, 1933

8 Nr. 1744. Decretum dein- dulg. recitationi prec. annexis. Per Apostolicas Litteras in forma Brevi Iniunctae Nobis die XIV mensis Septembris anno MDCCXXIV datas, Summus Pontifex s. m. Benedictus XIII, pro sua in Deiparam Virgi­nem pietate, ut mortalium animi cum primo diluculo tum meridiano tempore, tum denique sub vesperam ad eam amoris ergo se conver­terent, iis omnibus qui qualibet e supra memo­ratis horis, ad sacri aeris pulsum, positis geni­bus, precationem „Angelus Domini ", tribus ad- iectis salutationibus angelicis „Ave Maria"", pie recitavissent, indulgentias benigne concessit. Decursu vero temporis, Summi Pontifices p. r. Benedictus XIV, Pius VI, ac Leo XIII con­cessionem eiusmodi submutarunt, cum ad pre­cem ipsam quod attinet, — pro eadem tempore paschali antiphonam „Regina Caeli"" substitu­endo, aut iis qui legere non possent vel nesci­rent, recitationem quinque salutationum angeli­carum „Ave Maria"" — tum ad modum et ad tempus quod pertinet ipsius recitationis. In praesens autem Ssmus D. N. Pius di­vina Providentia Papa XI, eadem pietate incen­sus ac Decessores Sui erga Immaculatam Vir­ginem Mariam, eoque consilio ductus ut ma­iorem populi christiani in hac etiam prece reci­tanda refoveat unitatem, quae idcirco sacratis­simo Virginis Cordi grata est, quod cum divi­nae Redemptionis mysteriis, piaculari hoc anno sollemniter commemorandis, tam arcte conjun­gitur, in audientia die III huius mensis infra scripto Cardinali Paenitentiario Maiori concessa, indulgentias pio huic exercitio annexas augere dignatus est, ea quae sequuntur, decernens: Omnes christifideles, qui vel proprio horae momento, quemadmodum per Summum Pontifi­cem Benedictum XIII praescriptum fuerat, vel cum primum postea potuerint, precationem „Angelus Domini"" cum statuta Oratione, aut, pro temporis ratione, antiphonam „Regina caelCitem cum usitata Oratione, aut demum quinque salutationes ange­licas „Ave Maria"" pie recitaverint, partialem decem annorum indulgentiam toties lucrari posse, quoties pium hoc exercitium saltem corde contritoperfece- rint, atque plenariam indulgentiam statis condici­onibus, si id integrum mensem peregerint. Praesentibus, absque Apostolicarum Lit­terarum expeditione, in perpetuum valituris; contrariis quibuslibet non obstantibus. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Paeni- tentiariae, die XX mensis Februarii, anno MDCCCCXXXIII. L. Card. Lauri, I. Teodori, Paenitentiarius Maior. Secretarius. L. f S. Iam diu invectum est largiusque in christianum populum inductum pium illud precandi genus, quod vulgo „Horam Sanc­tam" vocant, quodque eo potissimum spec­tat, ut lesu Christi Passionem et Mortem in fidelium animos revocet et ad flagrantissimum eius amorem, quo ductus divinam Eucha­ristiam suae Passionis memoriam instituit, meditandum colendumque ita eos excitet, ut sua ceterorumque hominum admissa eluant atque expient. Quapropter Ssmus. D, N. Pius. div. Prov. XI, cum indictum haud ita pridem Annum Sanctum, undevicesimo exeunte sae­culo a peracta humani generis Redempti­one, non alio modo auspicari exoptat, quam sollemnem eiusmodi celebrationem supplicati­onemque in Vaticana Basilica participando, tum hanc opportunitatem nactus, in audien­tia infra scripto Cardinali Paenitentiario Maiori die XVIII mensis Martii anno MDCCCCXXXIII concessa, id ipsum piaculare exercitium indul­gentiis, quae sequuntur, ditare dignatus est: 1. plenaria christifidelibus omnibus, qui, rite confessi ac sacra Sinaxi refecti, in quovis templo aut publico vel, pro legitime utentibus, semipublico oratorio, pium hoc exercitium per integram Horam participaverint itemque ad in­tentionem Suam oraverint; 2. partiali vero decem annorum iis qui, saltem corde contrito, publice vel privatim hoc peregerint. Praesentibus, absque Apostolicarum Litte­rarum expeditione, in perpetuum valituris, con­trariis quibuslibet non obstantibus. Datum Romae, ex aedibus S, Paenitenti- ariae, die 21. Martii 1933. L. Card. Lauri, I. Teodori, Paenitentiarius Maior. Secretarius. Adnectitur instructio, quomodo mutua pri­vatis elocata in rationibus in fundationes passivas sub titulo „Xenia" transponenda sint. Suboticae, die 30. április a. 1933. Vicarii cooperatores dispositi sunt: Nicolaus Sémiié ex Bačka Topola ad Bajmok, Petrus Breitenbach ex Bajmok ad Bačko Petrovoselo, Franciscus Csipák ex Bačko Petrovoselo ad Bačka Topola. Suboticae, die 29. április a. 1933. Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Nr. 1745. Decretum de in- dulg. pro „Hóra Sanda". Nr. 1783. Instructio pro rationibus „Xénia"*. Nr. 1754. Mutationes per­sonales.

Next

/
Oldalképek
Tartalom