Bács megyei püspöki körlevelek, 1933

N. 608/33 Sacra Congregatio Consistorialis. Infrascriptus Cardinalis Sacrae Consistorialis Congregationis a secretis fidem facit ac testatur R. P. D. Ludovicum Budanović Episcopum Titularem Cisamensem et Administratorem Apostolicum territorii de Bačka pro quinquennio 1929—1933., iuxta cann. 340, 341 Codicis luris Canonici, sacra limina beatorum Apostolorum Petri et Pauli visitasse, eorumque sepulcra pie veneratum esse; ac praeterea super statu dioecesis sibi commissae relationem scripto exhibuisse, quae suo tempore in hac Sacra Congregatione proponetur atque examinabitur. Datum Romae, ex aedibus S. C. Consistorialis, die 30. Maii 1933. Sr. R. C. Card Rossi a. Secr. V. Santore Ads. Exmo Ordinario Adm. Ap. territorii de Bačka. N. 309/28. Sacra Congregatio Consistorialis. SSmus D. N. Pius P. P. XI. his Sacrae Congrega­tionis Consistorialis litteris, iuxta Motu Proprio „Post datam" diei 20 április 1923, benigne indulget, ut Reumus Dominus Ludovicus Budanović Ep. Tit. Cisamensis, Ordinarius Adm. Ap. territorii de „Bačka", a subsignata die ad integrum annum 1938 quo de iure exhibenda est relatio dioeeesana, uti possit facultatibus quae, a respectivis SS. Congregationibus statutae, in hoc indice continentur. Facultatibus, quae in hoc indice, suis locis, Epi­scopo dioecesano personaliter reservantur, ipse tantum uti poterit. Datum Romae, ex aedibus S Congregationis Con­sistorialis, die 30. Maii 1933. Sr. R. C. Card Rossi. V. Saniore a Secr. Ads. 1. Ex Suprema S. Congregatione S. Officii: l.° Concedendi non ultra triennium, licen­tiam legendi ac retinendi, sub custodia tamen ne ad aliorum manus perveniant, libros prohi­bitos et ephemerides, exceptis operibus hae- resim vel schisma ex professo propugnantibus, vel etiam ipsa religionis fundamenta evertere nitentibus nec non operibus de obscoenis ex professo tractantibus, singulis christifidelibus sibi subditis, nonnisi tamen cum delectu et iusta ac rationabili causa (cfr. can. 1402, §. 2, Cod. /. C.), iis scilicet tantum, qui eorumdem librorum et ephemeridum lectione sive ad ea impugnanda sive ad proprium legitimum munus exercendum, vel iustum studiorum curriculum peragendum, vere indigeant. ADNOTANDUM. Recensita facultas Epi­scopis conceditur per se ipsos personaliter exer­cenda, seu nemini deleganda; et graviter one­rata ipsorum conscientia super reali omnium memoratarum conditionum concursu. 2. Ex S. Congregatione de disciplina Sacramentorum: 1. Dispensandi iusta et rationabili ex causa super matrimonialibus impedimentis minoris gradus, quae in can 1042 recensentur, nec non super impedimentis impedientibus, de quibus in can. 1058, ad effectum tantum matrimonium contrahendi. 2. Dispensandi ex gravi urgentiaue causa, quoties periculum sit in mora et matrimonium nequeat differi usque dum dispensatio a Sancta Sede obtineatur, super impedimentis infra re­censitis: a) consanguinitatis in secundo aut in tertio cum primo mixtis, dummodo nullum exinde scandalum aut admiratio exoriatur; b) consanguinitatis in secundo lineae col­lateralis gradu; c) affinitatis in primo lineae collaterialis gradu aequali vel mixto cum secundo; d) publicae honestatis in primo gradu, dum­modo nullum subsit dubium, quod coniux esse possit proles ab altero contrahentium genita. 3. Dispensandi tempore et in actu Sacrae Pastoralis Visitationis aut Sacrarum Missionum, et non ultra, super omnibus matrimonialibus impedimentis supra memoratis cum iis qui in concubinatu vivere reperiuntur. 4. Sanandi in radice matrimonia nulliter contracta ob aliquod ex impedimentis iuris ec­clesiastici maioris vel minoris gradus, exceptis iis provenientibus ex sacro presbiteratus ordine et affinitate in linea recta, matrimonio consum­mato, si magnum adsit incommodum requirendi a parte, ignara nullitatis matrimonii, renovatio­nem consensus, dummodo tamen prior mari­talis consensus perseveret et absit periculum divortii; monita tamen parte conscia impedi­Nr. 2692. Testimonium de peracta visitati­one Romana. Nr. 2696. Index faculta­tum quinquen­nalium.

Next

/
Oldalképek
Tartalom