Bács megyei püspöki körlevelek, 1931
r— 6 Nr. 1428. Themata theologica pro a. 1931. Pro coronis districtualibus anni currentis Venerabili Clero statuuntur themata theologica quae sequuntur, elucubranda: Pro semestri 1. 1. Paulus parochus ultra integram hebdo- madem e parochia abiturus, Georgium, cooperatorem vicinae parochiae constituit suum in parochia vicarium substitutum ad universitatem causarum, quin Ordinarii approbationem petierit. Paulo absente adit Georgium Tullia concubinaria Titii, et petit, ut copuletur cum Titio, qui post tot preces tandem se paratum praebuerit ad matrimonium rite contrahendum sub ea tamen condicione, si statim hodie copulentur. Georgius casum esse urgentem indicans et Ordinarium adire non posse intra u- num diem, ne Titius mutaret sensum, concu- binaiios sine mora copulavit. Quaeritur: 1. Quomodo constituitur valide vicarius substitutus, qualesque habet potestates? 2. Quid est dicendum de agendi modo Pauli et Georgii? 2. In districtuali conventu curionum tempore vernali administratores peculii ecclesiastici cooperatoresque sententias aperiant, scriptis exarantes, quomodo capitalia, si quae in arcis ecclesiasticis inveniuntur, pro futuro servari possint, cum lex de „Banca Hipolecaria" vetet, quominus ea post finem martii a. 1932. privatis vel parsimoniis commodentur. In conspectu habitis et in conventu pertractatis, quae de hoc in Actis ABAe sub nro XXIV. a), b) et c) habentur. Pro semestri II. 1. Cum in territorio ABAe sectae baptistarum, adventistarum et veterochatolicorum omni vi dirripere nitantur: a) breviter colligantur et refutentur errores eorum dogmatici; b) referatur, quid sacerdotes de eorum propagatione compertum habeant. 2. Occasione litis cujusdam actor coram tribunali demonstrare studebat, Communitatem Catholicam nullum jus habere bona acquirendi, cum non sit ens juridicum a foro civili probatum. Cum in tabulis fundualibus multa immobilia Communitatibus Catholicis inscribantur et usu receptum sit, ut illae a suis fidelibus accessum exigant, imo quaedam Communitates Catholicae omnia materialia ad parochiae sustentationem requisita suo jure administrare putent, omnium sacerdotum sit rite scire et probare, quo jure Communitates Catholicae vice sua fungantur, ad coronam autumnalem qgivis sacerdos referátum suum afferat de quaestionibus quae sequuntur: a) quid sit ens juridicum, quidque per se involvat; b) quaenam Catholicae Communitates charactere entis juridici polleant; c) quinam juri Communitates Catholicae innitantur in C. J. C. et in legibus civilibus; d) quid ad casum et ad C. C. Bačienses? Suboticae, die 30. januarii a. 1931. Zakon o zaduibinama od 6. jula 1930. (Služb. Novine Br. 155.) ne odnosi se na crkvene pobožne zaklade bilo misne bilo nemisne, jer sam zakon odredjuje ovo: §. 27. „Sve zadužbine, koje se za- teku u trenutku obnarodovanja ovog Zakona, zadržavaju svoje dosadašnje uprave odnosno zastupništva i statute . . .“ §. 29. „ ... Za zadužbine za vjerske svrhe ostaju na snazi dosadašnji propisi kako za postojeće tako i za zadužbine, koje će se osnovati . . .“ To se saopćuje znanja i ravnanja radi da župnici u tom smislu odgovore državnim vlastima, ako bi ih takove pomutnjom pozvale da podnesu podatke za crkvene zadužbine, kako se je to već nekim župnim uredima desilo. Suboticae, die 20. februarii a. 1931. Pro beneficio parochiali ad Ss. Angelos Custodes in Stara Kanjiža praesentibus concursus indicitur. Concurrere cupientes examine prosynodali probati libellos suos Patronatui ecclesiae inscriptos ad Ordinarium usque ad 20. április a. c. submittant. Suboticae, die 15. martii a. 1931. Symbolas, quas clerus et populus Apo- stolicae Bačiensis Administraturae pro catholicis tinibus a. 1930. obtulerunt, ad Sanctam Sedem una cum interpretatione fidelitatis et pietatis nostrae uti sequitur submisi. Pro Stipe Petriana .... 32,000 Den. Pro missionibus.................... 10,000 „ Pro sepulchro Hierosolymitano 8,000 „ Ratione taxarum pro dispensationibus matrimonialibus 7,000 „ Summatim 57,000 Den. Suboticae, 17. februarii, a. 1931. i Ludovicus Budanović Episcopus, Apostolicus Bačiensis Administrator. Nr. 1429. Lex de piis fundationibus Nr. 1433. Concursus pro parochia ed ss. Angelos in Stara Kanjiža. Nr.919. Stips Petriana submissa.