Bács megyei püspöki körlevelek, 1928
— 22 — in piorum animis insiderent nullaque unquam oblivione delerentur: „En Cor Illud —inquit — quod tantopere homines amavit beneficiisque omnibus cumulavit, quodque amori suo infinito non tantum redditam gratiam nullam invenit, at contra oblivionem, neglectum, contumelia, easque ab iis etiam illatas nonnunquam, qui amoris peculiaris debito officioque tenerentur". Ad quas quidem culpas eluendas cum alia complura, tum haec praesertim sibi gratissima commendavit: ut eadem expiandi mente homines de altari libarent, — quam „Communionem Reparatricem" vocant, — et supplicationes item piaculares ac preces, per solidam horam productas, adhiberent, — quae „Hora Sancta" verissime appellatur: quas quidem pietatis exercitationes non modo Ecclesia probavit, sed etiam copiosis spiritualibus largitionibus locupletavit. At enim beate regnantem Christum in caelis qui piaculares ejusmodi ritus consolari queant? Scilicet —„da amantem et sentit quod dico" (In Ioannis evangélium, tract. XXVI. 4.) — reponimus, Augustini verbis usi, quae in hunc locum aptissime cadunt. Dei enim amantissimus quisque, si praeteriti temporis spatium respiciat, videt meditando intueturque Christum pro homine laborantem, dolentem, durissima quaeque perpetientem, „propter nos homines et propter nostram salutem" tristitia, angoribus, opprobriis paene confectum, immo „attritum propter scelera nostra" (Is., LIII. 5) ac suo nos livore sanantem. Atque haec omnia eo verius piorum meditantur animi, quod peccata hominum ac flagitia quovis tempore perpetrata in causa fuerunt cur Dei Filius morti traderetur, eademque nunc etiam mortem ipsam per se essent Christo illatura iisdem cum doloribus maeroribusque conjunctam, quippe singula passionem Domini suo quodam modo renovare censeantur: „Rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes". (Hebr., VI. 6.) Quodsi propter peccata quoque nostra, quae futura quidem erant at praevisa, anima Christi tristis facta est usque ad mortem, haud dubium quin solacii nonnihil jam tum ceperit etiam e nostra, item praevisa, reparatione, cum „apparuit illi Angelus de caelo", (Luc., XXII. 43.) ut Cor eius taedio et angoribus oppressum consolaretur. Atque ita Cor Illud sacratissimum, quod ingratorum hominum peccatis continenter sauciatur, etiam nunc mira quidem sed vera ratione solari possumus ac debemus, quandoquidem — ut in sacra quoque liturgia legitur — ex ore Psaltis Christus ipse se ab amicis suis derelictum conqueritur: „Improperium expectavit Cor meum et miseriam, et sustinui qui simul contristaretur et non fuit, et qui consolaretur et non inveni". (Ps., LXVIII. 21.) Accedit quod passio Christi expiatrix renovatur et quodammodo continuatur et adimpletur in corpore suo mystico, quod est Ecclesia. Etenim, ut rursus Sancti Augustini (In Ps. 86.) verbis utamur, „passus est Christus quidquid pati debuerat; jam de mensura passionum nihil deest. Ergo impletae sunt passiones sed in capite; restabant adhuc Christi passiones in corpore". Quod quidem Dominus ipse Jesus declarare dignatus est, cum ad Saulum „adhuc spirantem minarum et caedis in discipulos" (Act., IX. 1.) loquens: „Ego sum — inquit — Jesus quem tu persequeris", (Act., IX. 1.) haud obscure significans, commotis in Ecclesiam insectationibus, ipsum divinum oppugnari ac vexari Ecclesiae Caput. Jure igitur meritoque Christus in corpore suo mystico adhuc patiens nos expiationis suae socios habere exoptat, idque etiam ipsa nostra cum eo necessitudo postulat; nam cum simus „corpus Christi et membra de membro", (I. Cor., XII. 27.) quidquid patitur caput, omnia cum eo membra patiantur oportet. (Cf. I. Cor., XII. 26.) Quantopere autem hujusmodi expiationis seu reparationis necessitas hac nostra potissimum aetate urgeat, nemini non manifestum erit, qui, ut initio diximus, hunc mundum „in maligno positum", (I. Jo., V. 19.) oculis animoque perlustraverit. Undique enim gementium ad Nos populorum clamor adscendit, quorum principes vel rectores vere adstiterunt et convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Ecclesiam ejus. (Cf. Ps., II. 2.) Per regiones quidem illas jura omnia divina et humana permisceri cernimus. Templa dejici atque everti, religiosi viri ac sacrae virgines e suis aedibus deturbari et conviciis, saevitiis, inedia, carcere affligi; .puerorum ac puellarum greges e gremio Ecclesiae matris abripi atque ad ejurandum Christum et blasphemandum, ad luxuriae pessima crimina induci; Christianorum plebs universa, exanimata vehementer ac disjecta, perpetuo in discrimine aut defectionis a fide aut mortis vel atrocissimae versari. Quae profecto tam tristia sunt, ut per ejusmodi eventus praenuntiari jam nunc ac portendi dixeris „initia dolorum" illa, quae allaturus est „homo peccati extollens se supra omne quod dicitur Deus aut colitur". (II. Thessal., II. 4.) At magis etiam dolendum, Venerabiles Fratres, quod inter ipsos fideles, sanguine Agni immaculati in baptismo ablutos gratiaque locupletatos, tot inveniantur cujusvis ordinis homines, qui incredibili rerum divinarum ignorantia laborantes et falsis doctrinis infecti, vitiis irretitam procul a domo Patris vitam traducant, quam nec verae fidei lumen collustrat, nec spes futurae beatitatis delectat nec ardor reficit fovetque caritatis, ut sedere in tenebris et in umbra mortis vere videantur. Praeterea inter fideles ecclesiasticae disciplinae veterumque institutorum percrebrescit incuria, quibus vita omnis Christiana nititur, domestica societas regitur, conjugii sanctitas munitur; neglecta prorsus aut mollioribus depravata blanditiis puerorum institutio, et vel adempta Ecclesiae juventutis Christiane educandae facultas; Christiani pudoris in vita cultuque praesertim muliebri lacrimabilis oblivio; fluxarum