Bács megyei püspöki körlevelek, 1928

— 23 — * A rerum effrenata cupiditas, civilium rationum im­moderatio, aurae popularis captatio exlex, legi­timae auctoritatis detrectatio denique verbi Dei contemptus, quo fides labefactatur ipsa vel in proximum discrimen adducitur. Hisce vero malis veluti in cumulum accedit cum eorum ignavia atque socordia, qui, dormi­tantium et fugientium instar discipulorum, nutantes in fide, Christum angoribus oppressum vel Sa­tanae satellitibus circumventum misere derelin­quunt, tum eorum perfidia, qui, Judae proditoris exemplum secuti, aut temere et sacrilege de altari libant, aut ad hostium castra transfugiunt. Atque ita vel invitum subit cogitatio animum, jam pro­pius adventare tempora de quibus Dominus Noster vaticinatus est: „Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum." (Matth., XXIV. 12.) Quae quidem omnia quotquot pie com­mentati erunt fideles, facere non poterunt, quin, Christi perdolentis incensi caritate, vehementiore studio suas aliorumque culpas expient, Christi honorem resarciant, aeternamque provehant ani­marum salutem. Et sane illud Apostoli: „Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia" (Rom., V. 20.) aliquo pacto ad hanc quoque aetatem nostram describendam accommodare licet; nam, aucta admodum perversitate hominum, mirifice item, Spiritu Sancto afflante, numerus fidelium utriusque sexus augetur, qui alacriore animo, pro tot illatis injuriis divino Cordi satisfacere student, immo etiam se ipsos Christo victimas offerre non dubitant. Etinem quae usque adhuc memoravimus si quis secum animo reputet amanter eademque veluti in medullis defixa habeat, fieri profecto non potest quin is non tam ab omni peccato tamquam summo malo abhorreat atque abstineat, quam se totum Dei voluntati permittat, et laesum divinae Majestatis honorem, cum continenter orando, tum afflicta­tionibus sponte susceptis aerumnisque, si quae inciderint, patienter toleratis, tum tota demum vita hoc expiationis studio exigenda, resarcire contendat. Atque hinc exortae quoque sunt religiosae familiae .virorum ac mulierum complures, quae ambitioso quodam famulatu diu noctuque perso­nam quodammodo Angeli Jesum in horto conso­lantis gerere sibi habent propositum; hinc piorum hominum consociationes ab Apostolica item Sede approbatae indulgentiisque auctae, quae eandem sibi expiandi partem assumunt, idoneis religionis ac virtutum exercitationibus adimplendam; hinc denique, ut alia praetereamus, divinum honorem violatum reparandi gratia religiones inductae sol- lemnesque protestationes quas vocant, non modo a singulis christifidelibus, sed etiam a paroeciis, a dioecesibus, a civitatibus passim usurpatae. Quae cum ita sint, Venerabiles Fratres, quemadmodum consecrationis ritus, a tenuiori­bus exorsus initiis, latiusque deinde pervagatus, optatum denique cepit e Nostra confirmatione splendorem, ita hujus expiationis seu piae repa­rationis morem jampridem sancte inductum sancteque progatum, Nostra item apostolica auctoritate sanciri firmius sollemniusque celebrari ab universo catholico nomine percupimus. Quo­circa decernimus ac mandamus ut quotannis, in festo Sacratissimi Cordis Jesu — quod quidem hac occasione ad gradum duplicis primae classis cum octava evehi jussimus — in templis omnibus, qua late patet terrarum orbis, eadem amantissimo Salvatori Nostro, iisdem concepta verbis, secun­dum exemplar quod hisce Litteris subjicimus, precatio piacularis seu protestatio, ut ajunt, sollemniter recitetur, qua et culpae nostrae defleantur omnes et jura Christi summi Regis ac Domini amantissimi violata resarciantur. Non est profecto, Venerabiles Fratres, cur dubitemus, quin ex hac sancte instaurata religi­one, atque universae Ecclesiae imperata, multa ac praeclara bona non modo singulis hominibus, sed sacrae etiam et civili et domesticae societati obveniant, quandoquidem ipse Redemptor noster Margaritae Mariae spopondit „eos omnes qui hoc honore Cor suum affecissent, caelestium grati­arum copia cumulatum iri“. Peccatores quidem „videntes in quem transfixerunt", (Jo., XIX. 37.) et totius Ecclesiae gemitibus fletibusque commoti, de injuriis Summo Regi illatis dőlendő, „redibunt ad cor", (Is., XLVI. 8) ne forte in culpis suis obfirmati, cum Eum, quem pupugerunt, viderint „venientem in nubibus caeli" (Matth., XXVI. 64.) sero et frustra plangant se super Eum. (Cf., Apoc., I. 7.) Justi vero justificabuntur et sanctificabun­tur adhuc, (Cf. Apoc., XXII. 11.) et servitio sui Regis, quem tam contemptum et oppugnatum, tot tantisque contumeliis affectum cernunt, novo se totos ardore devovebunt; sed imprimis studio salutis animarum provehendae flagrabunt, cum questum illum divinae Victimae perpendere con­sueverint: „Quae utilitas in sanguine meo?" (Ps. 19. 10.) ac simul gaudium quod erit Sacratissimo eidem Cordi Jesu „super uno peccatore poeni­tentiam agente". (Luc., XV. 4.) Atque illud prae­cipue optamus vehementer speramusque fore, ut ea divini justitia Numinis, quae propter decem justos misericors Sodomis pepercisset, multo magis hominum generi universo sit parcitura, a fidelium communitate, una cum Christo Mediatore et Capite, omnium loco ac nomine comprecan- tum, suppliciter invocata et placata feliciter. Hisce denique votis inceptisque Nostris praesens arri­deat Virgo Dei Parens benignissima, quae, cum Jesum nobis Redemptorem ediderit, aluerit, apud crucem hostiam obtulerit, per arcanam cum Christo conjunctionem ejusdemque gratiam omnino sin­gularem, Reparatrix item exstitit pieque appella­tur. Cujus Nos confisi apud Christum deprecatione, qui unus cum sit „Mediator Dei et hominum", (I. Tim., II. 5.) suam sibi Matrem adsciscere voluit peccatorum advocatam gratiaeque ministram ac mediatricem, caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom