Bács megyei püspöki körlevelek, 1928
— 19 — PIUS PP. XI. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Miserentissimus Redemptor noster cum in ligno Crucis salutem humano generi peperisset, ante quam de hoc mundo ad Patrem adscen- ideret, anxios ut consolaretur apostolos discipulosque suos: „Ecce — inquit — ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi11. (Matth. XXVIII. 30.) Vox quidem ista, sane perjucunda, omnis est spei effectrix ac securitatis; eademque, Venerabiles Fratres, facile Nobis succurrit, quotiescumque de editiore hac quasi specula et universam hominum societatem tantis malis miseriisque laborantem et Ecclesiam ipsam, oppugnationibus, sine ulla mora pressam insidiisque, circumspicimus. Divina enim ejusmodi promissio, quemadmodum initio jacentes Apostolorum erexit animos erectosque ad evan- gelicae doctrinae semina per orbem terrarum jacienda incendit atque inflammavit, ita Ecclesiam deinceps adversus portas inferi aluit ad victoriam. Adfuit profecto Dominus Jesus Christus nullo non tempore Ecclesiae suae; at praesen- tiore tamen auxilio praesidioque tum adfuit, cum ea gravioribus periculis incommodisve conflictata est, suppeditande scilicet remedia, ad temporum rerumque condicionem apta admodum, divina illa Sapientia, quae „attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter". (Sap., VIII. 1.) Sed ne recentiore quidem aetate „abre- viata est manus Domini", (Is. LIX. 1.) praesertim cum error irrepsit et satis late propagatus est, unde metuendum fuit, ne hominibus ab Dei amore ac consuetudine prohibitis Christianae vitae fontes quodammodo arescerent. Quae vero, cum sese Mariae Margaritae Alacoque conspiciendum dedit, amantissimus Jesus conquestus est, quae praeterea ab hominibus, in ipsorum demum profectum, expectare se ac velle significavit, ea cum alii e populo fortasse adhuc ignorent, neglegant alii, placet, Venerabiles Fratres, de honestae, quae dicitur, satisfactionis officio, quo erga Cor Jesu Sacratissimum obstringimur, affari vos aliquantulum, hac quidem mente, ut gregem quisque vestrum, quidquid vobiscum communicaverimus, studiose doceatis atque ad exsequendum excitetis. Inter cetera infinitae Redemptoris nostri benignitatis documenta, illud potissimum elucet, quod, defervescente christifidelium caritate, ipsa Dei caritas ad honorandum peculiari cultu proposita est eiusque bonitatis divitiae late patefactae sunt per eam religionis formam qua Sacratissimum Cor Jesu colitur, „in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi11. (Coloss., II. 3.) Nam, ut quondam humanae genti e Noetica arca exeunti amici foederis signum illucescere Deus voluit, „arcum apparentem in nubibus11, (Gen., II. 14.) sic turbulentissimis re- centioris aevi temporibus, cum vaferrima omnium serperet haeresis illa janseniana, amori in Deum pietatique inimica, quae Deum non tam diligendum ut patrem quam extimescendum ut implacabilem judicem praedicabat, benignissimus Jesus Cor suum Sacratissimum, quasi pacis et caritatis vexillum, elatum gentibus ostendit, haud dubiam portendes in certamine victoriam. Siquidem apposite f. r. decessor Noster Leo XIII. in Litteris Encyclicis „Annum Sacrum”, tantam cultus Sacratissimi Cordis Jesu opportunitatem admiratus, edicere non dubitavit: „Cum Ecclesia per proxima originibus tempora caesareo jugo premeretur, conspecta sublime adolescenti imperatori crux amplissimae victoriae, quae mox est consecuta, auspex simul atque effectrix. En alterum hodie oblatum oculis auspicatissimum divinis- simumque signum: videlice Cor Jesu sacratissimum, superimposita cruce, splendidissimo candore inter flammas elucens. In eo omnes collocandae spes; ex eo hominum petenda atque exspectanda salus11. Ac jure id quidem, Venerabiles Fratres; in illo enim auspicatissimo signo atque in ea, quae exinde consequitur, pietatis forma nonne totius Nr. 1610. Litterae Encycli- cae Suae Sanctitatis de expiatione SS. Cordi Jesu debita.