Bács megyei püspöki körlevelek, 1928
— 20 — religionis summa atque adeo perfectioris vitae norma continetur, quippe quae et ad Christum Dominum penitus cognoscendum mentes conducat expeditius et ad eundem vehementius diligendum pressiusque imitandum animos inflectat efficacius? Nemo igitur miretur, hanc probatissimam religionis formam decessores Nostros continenter et a calumniatorum criminationibus vindicasse et summis laudibus extulisse et vehementi provexisse studio, prout temporum rerumque rationes postularent. Dei autem adspi- rante numine factum est ut pia christifidelium erga Sacratissimum Cor Jesu voluntas majora in dies incrementa caperet; hinc piae illae passim excitatae sodalitates divini Cordis cultui promovendo ; hinc consuetudo illa sacrae Synaxis, ad Christi Jesu optatum prima cujusque mensis feria sexta suscipiendae, quae quidem consuetudo passim hodie obtinet. At certe inter cetera illa, quae proprie ad Sacratissimi Cordis cultum pertinent, pia eminet ac memoranda est consecratio, qua, nos nostra- que omnia aeternae Numinis caritati accepta referentes, divino Jesu Cordi devovemus. Ejusmodi autem devotionis officium, cum, quantum averet sibi ab hominibus reddi, non tam jure suo quam immensa in nos caritate permotus, Salvator Noster innocentissimam Cordis sui discipulam Margaritam Mariam docuisset, ipsa- met, cum suo pietatis magistro Claudio de la Coiombiere, prima omnium praestitit; secuti sunt, procedente tempore, singuli homines, deinde privatae familiae et consociationes, denique vel ipsi magistratus, civitates et regna. Quoniam autem, superiore aetate atque hac ipsa nostra, impiorum hominum machinationibus huc deventum est, ut detrectatum Christi Domini imperium bellumque in Ecclesiam publice commotum sit, latis legibus scitisque populorum promotis juri divino ac naturali repugnantibus, immo vel comitiis habitis conclamantium, „Nolumus hunc regnare super nos“ : (Luc. XIX, 14) ex ea profecto consecratione, quam diximus, una omnium vox veluti erumpebat atque ex adverso opponebatur acerrime clientum Sacratissimi Cordis ad vindicandam eius gloriam et asserenda eius iura: „Oportet Christum regnare (I. Cor., XV, 25.): Adveniat regnum tuum.“ Ex quo tandem factum feliciter, ut universitas ipsa generis humani, quam Christus, in quo uno instaurantur omnia, (Eph. 1. 10.) nativo jure possidet suam, hujus saeculi initio eidem Cordi Sacratissimo a f. r. decessore Nostro Leone XIII, Christiano orbe plaudente, dedicaretur. Haec vero tam fausta tamque jucunda incepta, quemadmodum Litteris Nostris Encycli- cis „Quas primas" docuimus, diuturnis optatis votisque quamplurimis Episcoporum et fidelium concedentes, Nosmet ipsi, Deo dante, tandem complevimus ac perfecimus cum, piaculari anno exeunte, Christi universorum Regis festum instituimus, sollemniter toto Christiano orbe concelebrandum. Quod cum faceremus, non modo summum illud quod Christus obtinet in rerum universitatem, in societatem et civilem et domesticam, in singulos homines imperium in luce collocavimus, sed etiam gaudia jam tum illius diei praecepimus auspicatissimi, quo die omnis orbis libens volensque Christi Regis suavissimae dominationi parebit. Qua de causa tum simul ediximus, ut per constituti illius diei festi occasionem haec eadem consecratio renovaretur quotannis, ad ejusdem fructum consecrationis certius uberiusque consequendum et ad populos omnes in Corde Regis regum et Domini dominantium Christiana caritate et pacis conciliatione copulandos. Verum officiis hisce omnibus, praesertim tam frugiferae consecrationi, per sacram Christi Regis sollemnitatem veluti confirmatae, aluid accedat oportet, de quo vobiscum, Venerabiles Fratres, paulo fusius in praesenti colloqui libet: honestae satisfactionis, inquimus, seu reparationis, quam dicunt, officium Sacratissimo Cordi Jesu praestandum. Nam, si illud est in consecratione primum ac praecipuum ut amori Creatoris creaturae amor rependatur, alterum sponte hinc sequitur, ut eidem increato Amori, si quando aut oblivione neglectus, aut offensa violatus sit, illatae quoquo modo injuriae compensari debant: quod quidem debitum reparationem vulgato nomine vocamus. Quodsi ad utramque rem iisdem prorsus rationibus impellimur, reparandi tamen expian- dique officio ob validiorem quendam justititae et amoris titulum tenemur: justititae quidem, ut irrogata Deo nostris flagitiis expietur offensa et violatus ordo paenitentia redintegretur; amoris vero, ut Christo patienti ac „saturato opprobriis compatiamur” eique nonnihil solacii pro tenuitate nostra afferamus. Peccatores enim cum simus omnes multisque onerati culpis, non eo solo cultu Deus noster nobis est honorandus, quo vel ejus summam Majestatem debitis obsequiis adoremus, vel ejus supremum dominium precando agnoscamus, vel ejus infinitam largitatem gratiarum actionibus laudemus; sed praeterea Deo justo vindici satisfaciamus oportet „pro innumerabilibus peccatis et offensionibus et negligen- tiis“ nostris. Consecrationi igitur, qua Deo devovemur et santi Deo vocamur, ea sanctitate ac firmitate quae, ut docet Angelicus, (II. II. q. 81. a. 8. c.) consecrat'onis est propria, addenda est expiatio, qua penitus peccata exstinguantur, ne forte indignitatem nostram impudentem reverberet summae justititae sanctitas munusque nostrum potius arceat invisum quam gratum suscipiat. Hoc autem expiationis officium humano generi universoin cumbit, quippe quod, ut chri- stianadocemurfide, post Adae miserandum casum, hereditaria labe infectum, concupiscentiis obnoxium et miserrime depravatum, in perniciem detrudendum fuisset sempiternam. Id quidem superbi hac nostra aetate sapientes, veterem