Bács megyei püspöki körlevelek, 1928

r r- ---­— 16 — neri nequeat sine periculo gravis damni aut in­commodi a catholico coniuge subeundi; sive quia pars acatholica ad renovandum coram Ecclesia matrimonialem consensum, aut ad cau­tiones praestandas, ad praescriptum Cod. I. C. t?an. I06I § 2, ullo modo induci nequeat: dummodo aliud noft obstet canonicum impedi­mentum dirimens, super q'uö Ipse dispensandi aut sanandi facultate non polleat. Ipse autem Ordinarius serio moneat par-* tem catholicam de gravissimo patrato scelere, salutares ei poenitentias imponat, et si casus ferat, eam ab excommunicatione absolvat iuxta Cod. I. C. can. 2319 § 1, n. 1, simulque decla- fet ob sanationis gratiam a se acceptatam, matrimonium effectum esse validum, legitimum et indissolubile iure divino et prolem forte sus­ceptam vel suscipiendam legitimam esse, eique insuper gravibus verbis in mentem revdcef obligationem, qua semper tenetur, pro viribus tutandi baptismum et educationem universae prolis utriusque sexus, tam forte natae quam forsitan nasciturae, in catholicae religionis san­ctitate et prudenter curandi conversionem coniugis ad fidem catholicam. Cum autem de matrimonii validitate et pro­lis legitimatione in foro externo constare debeat, Ordinarius mandet ut singulis vicibus documen­tum sanationis cum attestatione peractae exse­cutionis diligenter custodiatur in Curia locali, nec non curet, nisi pro sua prudentia aliter judi­caverit, ut in libro baptizatorum paroeciae, ubi pars catholica baptismum recepit, transcribatur notitia sanationis matrimonii, de quo actum est, cum adnotatione diei et anni. Adnoianda. 1. In singulis praefatis siue dispensationibus siue sanationibus concedendis, Ordinarius expressam faciat mentionem Apo- stolicae delegationis (C' d. I. C. can. 1057.); et quod attinet ad facultatem sanandi in radice, mens est eiusdem S. Congregationis, ut Ipse nonnisi parochos, singulis vicibus, subdelegare possit. 2 Idem Ordinarius in fine cuiuslibet anni referat ad S. Congregationem S. Officii, per tramitem S. Congregationis Consistorialis, de numero et specie dispensationum quas vigore praesentis Indulti Ipse fuerit elargitus. SACRA RITUUM CONGREGATIO. B. 159/928. BEATISSIME PATER, Ludovicus Budanović, Episcopus Tit. Cisa- mensis et Administrator Apostolicus Bačiensis, ad S. V. pedes humiliter provolutus, Ipsam Sanctitatem Vestram suppliciter exorat, ut in ecclesiis parocbíalibus suae jurisdictioni et ad- ministrationi subiectis, tempore Aduentus, una Missa „Rorate“ uti votiva solemnis seu cantata de Apostolica Venia, celebrari possit juxta alias; similes concessiones factas et vigentes. Sacra Rituum Congregatio, utendo facultati­bus sibi specialiter a Sanctissimo Domino nostro Pio Papa XI. tributis, attentis expositis peculia­ribus adiunctis, petitam facultatem, ad proximum quinquennium, benigne concessit; dummodo nons occurrat aliquod duplex 1. vel II. classis vel Dominica item I. classis, et serventur Rubricae. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 10. Maii 1928. A. Card. Vico Ep. Pertuén. Praefectus f ANGELUS MARIANI S. R. C. Secretorius. SACRA CONGREGATIO CONCILII Prot. N. 2170/28. Beatisime Pater, Ordinarius Bačiensis hu­militer petit a S. V. facultatem permittendi sacerdotibus suae dioecesis commutationem dioini Officii in alias pias preces. Sacra Congregatio Concilii, attentis expo­sitis, benigne tribuit Ordinario Bačiensi oratori facultatem commutandi obligationem persolvendi Horas canonicas in quotidianam recitationem integri Rosarii Marialis vel aliarum precum iudicio Ordinarii sacerdotibus suae dioecesis, quoties ob legitimum impedimentum aut gravem difficultatem illas recitare nequeant. Praesentibus valituris ad quinquennium. Datum Romae, die 7. Maii 1928. D. Card. Sbarrctti, praefectus f JULIUS ep. tit. Lampsacen. Secretorius. Prot. N. 2171/28. Beatissime Pater, Ordinarius Bačiensis humiliter exponit in sua dioecesi nonnulla per­petua Missarum onera, praesertim propter dimi- nutionem redituum vel inopiam eorum qui ad onera implenda tenentur, annis praeteritis neglecta fuisse et in posterum adimpleri facile haud posse.

Next

/
Oldalképek
Tartalom