Bács megyei püspöki körlevelek, 1928

— 15 — 3. Quod spectat ad dispensationes et sa­nationes matrimoniales concedendas, curet Ordinarius, ut nupturientes, qui pares soluendo inveniantur, aequam et congruam oblationem, iuxta praxim apud Curias legitime inolitam, persolvant. 4. Taxa exquiri solita oro caeteris induitis — vigore facultatum quae in hoc indice recen­sentur — sint quindecim libellae. 5. Pro casuum tamen diversitate, huius- modi taxae moderandae aut dispensandae erunt, ob paupertatem oratorum, aliasve iustas camas, pro prudenti iudicio ac conscientia Ordinarii. 6. Summa omnium taxarum et oblationum, quas Ordinarius reapse exegerit, in fine cu­iuslibet anni ad S. Sedem, per tramitem S. Congregationis Consistorialis, transmittatur, distincte adnotando partes quae spectent ad singulas SS. Congregationes. 7. Ipse Ordinarius pro quolibet induito, etiam matrimoniali ad sensum can. 1056, taxam libellarum quinque adiicere poterit, sibique re­tinere in sui vel dioecesis necessitatibus ero­gandam; salvo praescripto N. 5. A) Facultates additionales S. Congregationis S. Officii: 1. Dispensandi, iustis gravibusque acce­dentibus causis, cum subditis etiam extra terri­torium aut non subditis intra limites proprii territorii, super impedimento mixtae religionis, et, etiam super disparitate cultus, ad cautelam; quoties prudens dubium oriatur de collatione baptismi partis acatholicae, quatenus ante nuptias pars acatholica ad veram religionem adduci, aut catholica ab ipsis nuptiis absterreri nequiverit, dummodo prius regulariter ad praescriptum Cod. I. C. can. 1061. §. 2. cautum omnino sit condi­tionibus ab Ecclesia requisitis, et Ipse Ordinarius moraliter certus sit easdem impletum iri, scilicet: ex parte nupturientis acatholici de amovendo a parte catholica perversionis periculo, et ab utro­que contrahente de universa prole utriusque sexus in catholicae religionis sanctitate omnino bapti­zanda et educanda; declarata insuper parti ca­tholicae obligatione, qua tenetur, prudenter curandi conversionem coniugis ad fidem catholicam. Nupturientes autem moneantur se, ante vel post matrimonium coram Ecclesia initum, mini­strum quoque acatholicum ad matrimonialem consensum praestandum vel renovandum adire non posse, ad mentem Cod. I. C. can. 1063. §. 1. sub poena excommunicationis latae sententiae Ordinario reservatae, a parte catholica incurren­dae, iuxta can. 2319. §. 1. n. 1. stricte caetero- quin servatis quae de parochi in casu agendi ratione statuta sunt in can. 1063. §. 2. Quod si partes actu in concubinatu vivant, provideatur opportunis modis ut scandalum, si adsit, removeatur, et pars catholica ad gratiam Dei recipiendam rite disponatur, praevia eius absolutione ab excommunicatione contracta, si forte matrimonium attentatum fuerit coram ministro acatholico, eique impositis congruis poeniten­tiis salutaribus. 2. Dispensandi iustis gravibusque acceden­tibus causis cum subditis etiam extra territorium, aut non subditis intra limites proprii territorii super impedimento disparitatis cultus (excepto tamen casu matrimonii cum parte iudaica aut mahumetana); quatenus sine contumelia Creatoris id fieri possit et ante nuptias pars non baptizata ad veram religionem adduci, aut catholica ab ipsis nuptiis absterreri nequiverit, dummodo prius regulariter ad praescriptum Cod. 1. C. can. 1061. §. 2. cautum omnino sit conditionibus ab Eccle­sia requisitis, et Ipse Ordinarius moraliter certus sit easdem impletum iri, scilicet: ex parte nuptu­rientis non baptizati de amovendo a parte ca­tholica perversionis periculo et ab utroque contra­henti de universa prole utriusque sexus in catho­licae religionis sanctitate omnino baptizanda et educanda; declarata insuper parti catholicae obligatione, qua tenetur, prudenter curandi con­versionem coniugis ad fidem catholicam. Nupturientes autem moneantur se, ante vel post matrimonium coram Ecclesia initum, mini­strum quoque falsi cultus ad matrimonialem con­sensum praestandum vel renovandum adire non posse, ad mentem Cod. I. C. can. 1063. §. 1. stricte caeteroquin servatis quae de parochi agendi ratione in casu statuta sunt in can. 1063. §. 2. Quod vero attinet ad legitimationem prolis, prae oculis habeatur can. 1051. Quod si partes actu in concubinatu vivant, provideatur opportunis modis ut scandalum, si adsit, removeatur, et pars catholica ad gratiam Dei recipiendam rite disponatur. In reliquis, quod refertur ad publicationes, interrogationes de consensu et sacros ritus, sive agatur de impedimento mixtae religionis sive disparitatis cultus, serventur praescripta Cod. I. C. cann. 1026. 1102. 1109, et hujusmodi nuptiis celebratis, sive in proprio, sive in alieno territo­rio, Ordinarius invigilet ut coniuges promissiones factas fideliter impleant. 3. Sanandi in radice matrimonia attentata coram officiali civili vel ministro acatholico a suis sudbitis etiam extra territorium, aut non subditis, intra limites proprii, cum impedimento mixtae religionis aut disparitatis cultus, dum­modo consensus in utroque coniuge perseveret, isque legitime renovari non possit, sive quia pars acatholica de invaliditate matrimonii mo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom