Bács megyei püspöki körlevelek, 1928
12 Facultates acceptae in copiis uti sequuntur, recensentur: SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS INDEX FACULTATUM QUINQUENNALIUM Formula III. Revmo Ordinario Bačiensi pro IV. quinquennio. Iuxta normam traditam in can. 340. Codicis luris Canonici quinquennia supputanda sunt ab anno 1911. SSmus D. N. Pius PP. XI. his S. Congregationis Consistorialis litteris benigne indulget, ut Rmus Dmn Ludouicus Budanović. Adm. Aposfolicus seu Ordinarius dioecesis Bačiensis, a subsignata die ad integrum annum 1933, quo de iure exhibenda est relatio dioece- sana ab Ordinariis istius regionis, uti possit facultatibus quae in hoc indice continentur. Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis Consistorialis, die 7. Maii 1928. Pro Emo D. Card, Pro Secr. f RAPHAEL Archiep. Thessalon. Ex S. Congregatione S. Officii: 1. Concedendi, non ultra triennium, licentiam legendi ac retinendi, sub custodia tamen ne ad aliorum manus perveniant, libros quoscu^qve prohibitos et ephemerides, non exceptis operibus haeresim vel schisma ex professo propugnantibus, vel etiam ipsa religionis fundamenta evertere nitentibus, iis christifidelibus sibi subditis, qui eorumdem lectione, sive ad effectum eos impugnandi sive in sacri ministerii vel proprii muneris honestorumque studiorum subsidium, vere indigeant; exceptis operibus de obscoenis ex professo tractantibus. 2. Pariter concendendi sub eadem temporis duratione, adolescentibus ulriusque sexus, qui in publicis scho'is, studiorum causa, versari debent, licentiam legendi ac retinendi, sub custodia, ut supra, ne ad aliorum manus perveniant, libros prohibitos, quos laicae potestatis imperio, vel ex necessitate studiorum, prae manibus habere coguntur, quamdiu in ea sint necessitate; exceptis tamen operibus de obscoenis ex professo tractantibus. Adnotandum. Utraque recensita facultas Ordinariis conceditur per se ipsos exercenda, seu nemini deleganda; et graoiter onerata ipsorum conscientia super reali omnium memorata rum conditionum concursu. Ex S. Congregatione de discipliná Sacramentorum: 1. Dispensandi iusta et rationabili ex causa super matrimonialibus impedimentis minoris gradus quae in Can. 1042. recensentur, nec non super impedimentis impedientibus de quibus in Can. 1058. ad effectum tantum matrimonium contrahendi. 2. Disnensandi ex grani urgentique causa quoties periculum sit in mora et matrimonium nequeat differri usque dum dispensatio a Sancta Sede obtineatur super impedimentis maioris gradus infra recensitis: a) consanguinitatis in secundo aut in tertio cum primo mixtis, dummodo nullum exinde scandalum aut admiratio exoriatur; b) consanguinitatis in secundo lineae collateralis gradu ; c) affinitatis in primo lineae collateralis gradu aequali vel mixto cum secundo ; d) publicae honestatis in primo gradu, dummodo nullum subsit dubium quod coniux esse possit proles ab altero contrahentium genita. 3. Dispensandi tempore et in actu Sacrae Visitationis aut Sacrarum Missionum, et non ultra, super omnibus matrimonialibus impedimentis supra memoratis cum iis qui in concubinatu vivere reperiuntur. 4. Sanandi in radice matrimonia nulliter contracta ob aliquod ex impedimentis minoris gradus si magnum adsit incommodum requirendi a parte ignara impedimenti renovationem consensus, dummodo tamen prior consensus perseveret et absit periculum divortii; monita tamen parte conscia impedimenti de effectu huius sanationis et debita facta adnotatione in libro matrimoniorum. Adnotanda. 1. Ordinarius recensitis facultatibus, sive per se sive per alias idoneas ecclesiasticas personas ad hoc specialiter deputandas, uti poterit in matrimoniis contrahendis et nulliter contractis cum suis subditis ubique commorantibus et aliis omnibu< in proprio territorio actu degentibus, facta in unoquoque casu expressa mentione huius apostohc~e delegationis ad normam Canonis 1057. 2. In usu eorumdem facultatum prae oculis habeantur quae in Cun. a 1048. ad 1054. statuta reperiuntur. 3. Ordinarius in fine cuiuslibet anni, per tramitem S. Congregationis Consistorialis, referat ad Sacram Congregationem Sacramentorum de numero et specie dispensationum quas vigore praesentis Induld Ipse fuerit elargitus. Ex S. Congregatione Concilii: 1. Reducendi per quinquennium, ob dimi- nutionem redituum perpetua missarum onera ad rationem eleemosynae in dioecesi legitime vigen-