Bács megyei püspöki körlevelek, 1928
— 13 — tis, quoties nemo sit qui de iure teneatur et utiliter cogi queat ad eleemosynae augmentum, et sub lege ut de Missarnm ita reductarum satisfactione a singulis celebrantibus Curia dioecesana quovis anno legitime doceatur. 2. Transferendi per quinquennium intra fines dioecesis onera Missarum in dies, ecclesias vel altaria alia a fundatione statuta, dummodo adsit vera necessitas nec divinus cultus idcirco minuatur aut populi commoditati praeiudicium inferatur, exceptis tamen legatis quae in certis locis adimpleri facile possunt per eleemosynae augmentum, et cauto ut de translatarum Missarum satisfactione quovis anno Curia dioecesana a singulis celebrantibus legitime doceatur. 3. Transferendi per quinquennium exuberantia Missarum onera etiam extra dioecesim, cauto tamen ut quam maximus Missarum numerus intra fines dioecesis celebretur atque adamussim serventur praescripta Codicis luris Canonici circa cautelas adhibendas in Missis committendis. Ex S. Congregatione Religiosorum: 1. Dispensandi, ad petitionem Superiorum, super illcgimititate natalium ad ingrediendum in Religionem, quatenus a Constitutionibus Instituti requiratur, dummdo ne agatur de prole sacrilego commercio orta, et dispensati ad munia maiora ne eligantur iuxta praescriptum can. 504. 2. Permittendi celebrationem trium Missarum de ritu in nocte Nativitatis D. N. I. C. in ecclesiis Religiosorum non comprehensis in can. 3 1. § 3, cum facultate pro adstantibus ad S. Synaxim accedendi, ita tamen ut dictae tres Missae ab uno eodemque Sacerdote celebrentur. 3. Dispensandi super aetatis excessu pro admittendis ad habitum reiigiosum, quatenus a Constitut onibus Instituti requiratur, audita in singulis casibus Superiorissa Generali vel Provinciali atque praevio earum consensu etrespectivi Consilii, dummodo postulantes aetatem 40 annorum ne excesserint et polleant caeteris qualitatibus requisitis. 4. Dispensandi super defectu aetatis canonicae ad S. Ordinem Presbyteratus non ultra sexdecim menses, etiam pro Religiosis exemtis, dummodo a suis Superioribus litteras dimisso- riales acceperint et quatenus ordinandi ceteras qualitates habeant a SS. Canonibus requisitas et praesertim curriculum theologicum expleverint ad normam Canonis 976, 2 Codicis I. C. 5. Dispensandi super dotis defectu cum Monialibus et Sororibus in toto vel in parte, dummodo status oeconomicus Instituti detrimentum ne patiatur et postulantes talibus sint praeditae qualitatibus, ut eas magnae utilitatis Instituto fore certa spes habeatur. 6. Confirmandi Confessorium ad quartum et quintum triennium, dummodo maioris partis Reliogisarum, convocatis etiam iis, quae in aliis negotiis ius non habent ferendi suffragium, consensus capitulariter ac per secreta suffragia praestandus, prius accedat, proviso pro dissentientibus, si quae sint ac velint. 7. Permittendi celebrationem SS. Missae Sacrifirii Feria Vin Coena Domini, facta licentia personis habitualiter in Communitate commorantibus sese reficiendi S. Synaxi, etiam ad adimplendum praeceptum paschale. 8. Permittendi Monialibus descensum in Ecclesiam, ut ipsae eam maiori sollertia mundare et decorare possint, exeuntibus prius ab Ecclesia extraneis omnibus, non exceptis ipsis Confessario et Monasterio inservientibus et extra Claustra degentibus; portae illius claudantur et claves Superiorissae tradantur, Moniales vero semper binae sint et porta per quam aditus interior ad Ecclesiam patet, duplici clavi claudatur, quarum una a Superiorissa, altera a Sanctimoniali ab Ordinario deputanda custodiatur et non aperiatur nisi in casibus enunciatis et cum praescriptis cautelis. 9. Permittendi Monialibus egressum e claustris urgente cosu operationis chirurgicae subeundae, quamvis non secumferat periculum mortis imminentis aut gravissimi mali, per tempus stricte necessarium, praescriptis debitis cautelis. Ex S. Congregatione Rituum: 1. D 'putandi vicarium generalem vel alium sacerdotem in aliqua ecclesiastica dignitate constitutum ad altaria fixa et portatilia consecranda, servato ritu et forma Pont ficahs Romani. 2. Deputandi sacerdotes, si fieri potest, in aliqua ecclesiastica dignitate constitutos, ad altaria fixa et portatilia exsecrata consecranda, adhibita formula breviori B pro casibus can. 1200. §. 2. Cod. I. C.; dum in casu can. 1200. §. 1. iám indulta fuit per ipsum canonem facultas et adhibenda est formula A. 3. Deputandi vicarium generalem vel alium sacerdotem in aliqua ecclesiastica dignitate constitutum, ad consecrandos calices et patenas, servato ritu et forma Pontificalis Romani. 4. Quando in Missa Hebdomadae Maioris dicitur Passio, pro sacerdotibus qui binas Missas, e speciali Induito Apostolico obtinendo, celebrant, legendi in una Missa tantum ex Passione postremam partem (Altera autem die etc.), praemissis Munda cor meum, etc. — Sequentia sancti Evan- gelii secundum (Matthaeum). 5. Benedicendi obiecta pietatis signo crucis, servatis ritibus ab Ecclesia praescriptis. Occasione tamen visitationis pastoralis quando multi petunt et plura ac varia exhibent eiusmodi obiecta benedicenda, saepe etiam cum diversis formulis, hisce in casibus, permittitur unica formula brevior, dum fit signum crucis super obiecta, nempe: Benedicat haec omnia Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Amen.