Bács megyei püspöki körlevelek, 1928

- 11 — Nr. 1262. Ad Limina ss. Apostolorum re lationes et facul tates quinquen­nales FRATRES IN CHRISTO CARISSIMI! Prout caritas vestra perbene edocta est, ad normam canonum 340. et seq. omnes episcopos teneri singulis quinquenniis relationem Summo Pontifici super statu dioecesis sibi commissae facere. Quinquennia sunt fixa et communia atque computantur a die 1. Januarii 1911. Periodo annorum computata quinquennium quod nunc perdurat est quartum: et anno cujus- vis quinquennii tertio Ordinarii Europae Mediae debent praedictae ordinationi satisfacere eo modo, ut sepulchra Apostolorum Petri et Pauli adeant, et Sanctissimo Patri se sistant. Brevi tempore administrationis apostolicae Deo adjuvante jam tertia vice ad pedes Suae Sanctitatis prostratus interpretatus sum fidelitatem nostram, Vestraeque Caritatis fideliumque nostro­rum erga sanctam Sedem, in devotissimo osculo manuum sacrarum, quibus datae sunt claves regni coelorum. Interim visitavi sepulchra ss. Apostolorum Petri et Pauli, quorum interventui tutelaeque commendavi indigentia dioecesis hujus, quae fideliter adhaerere cupiat ecclesiae ab illis fundatae. Eodem tempore limina apostolorum visita­verunt Excell. DD. dr. Antonius Bauer, archiepiscopus Zagrebiensis, Rafael Rodić, archiepiscopus Bellogradensis et dr. Antonius Akšamović, episcopus Sirmiensis et Bos- niensis. Sanctissimus Pater die 9. Maji hora 11. ad privatam audientiam praesentes episcopos SHS. recepit, et de statu dioecesis interrogans bene­dictionem suam conamini nostro impertitus est cum verbis: „Habeatis multos et bonos sacer­dotes ! “ Benedictionem Suae Sanctitatis prima occa­sione fidelibus curae vestrae concreditis Fratres carissimi interpretari et impertiri non dedig- nemini. Eadem occasione adii et congregationes varias, earum praefectos, eminentissimos Cardi­nales, quibus praescriptas relationes de adjunc­tis Administraturae Bačiensis tradidi, facultatesque necessarias, Ordinariis dari solitas petii et accepi, quarum copias ad orientationem cleri dioece- sani in textu inferiori publici juris facio. De peracta visitatione sequens testimonium accepi: No. 304/28 SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS Infrascriptus Cardinalis Sacrae Consistori- alis Congregationis a secretis fidem facit ac testatur R. P. D. Ludovicum Budanović, Episco­pum tit. Cisamen. ac Administratorem Apostoli- cum Bačiensem pro IV. quinquennio, iuxta cann. 340., 341. Codicis luris Canonici, basilicas beatorum Apostolorum Petri et Pauli visitasse, eorumque sacra Limina pie ac devote veneratum esse; ac praeterea praesentis status ecclesiae suae relationem scripto exhibuisse, quae suo tempore in hac Sacra Congregatione proponetur atque examinabitur. Datum Romae, ex aedibus eiusdem S. Congregationis, die 7. Maii 1928. Pro Emo D. Card. Pro Secr. f fr. RAPHAEL Archiep. The s salon Rmmo Ordinario Bačiensi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom