Bács megyei püspöki körlevelek, 1926
— 23 V. Normae examinis jurisdictionalis et prosy- nodalis obligatoriae pro sacerdotibus, qui post diem 18. Maji a. 1918 ordinati sunt. I. Tentamen a Can. 130. §. 1. praescriptum, quod in usu nomine examinis jurisdictionalis venit, sacerdotes omnes expleto studiorum curriculo per triennium integrum singulis annis subire tenentur. 1. Materia examinum proponitur tota ss. Theologia in tres annos dispartita et in quinque studia reducta, uti sunt: Dogmatica Fundamentalis et Specialis, Theologia Moralis et Pastoralis, et Jus Canonicum. Pro uno anno designantur themata 100, ex quovis studio ss. Theologiae 20—20. Non admittitur examen ex materia tota sacrarum scientiarum simul subeundum. Themata designata omnibus, quorum interest, typis mandata ad manus traduntur. 2. Autumnali concursui apparentes omnes, cujuscunque anni, ex eadem materia examini subjiciuntur; et quidem annis 1927., 1930., 1933. examinabitur prima pars thematum; a. 1928., 1931., 1934. secunda pars; a. 1929., 1932., 1935. vero tertia pars. Anno 1937. Ordinarium, tunc temporis exi- stentem, spectabit ulterioris dispositionis curam habere. 3. Examen in scriptis praevie non observatur. Tenentur autem omnes candidati usque ad 1. augusti 10 conciones, in lingua quavis in dioecesi vigenti exaratas, et populo Christiano per annum habitas Ordinariatui submittere. Objectum pro sermone sumendum est ex puinque ss. Theologiae disciplinis 2—2. Quae n forma homiliae de pericopa s. Evangelii iguntur, materiae s. Theologiae Pastoralis et [uris Canonici suffragentur. Addatur elenchus de objecto concionum harum, de fontibus adhibitis et de tempore elocutionis concinnatus. Tentati et approbati scripta sua recipient. 4. Peritia in examine probata ad tres reducitur calculos, qui „laudabilis", „approbati" et „non approbati" nomine signantur. Si classificatio in majore parte ex calculis „non approbatis" constat, examen totum repetitur; minor pars notarum „non approbata" ad finem mensis novembris corrigi debet. Una nota „non approbata" et non correcta irritum facit examen totum. 5. Examen quovis anno tenetur mense septembri, cui concernentes omnes sine speciali invitatione apparere debent. II. Tentamine triplici ad normam Can. 130. §. 1. jam peracto in eo omni ex parte approbati examini prosynodati accedere possunt. 1. Subeuntibus examen prosynodale, praeter totam materiam tentaminis jurisdictionalis repetendam, adhuc themata 100 specialia, item in quinque partes divisa praescribuntur et suo tempore ad manus tradentur. 2. Super obligatione materiae 300 thematum examine prosynodali repetendae, relaxari vel dispensari potest: a) qui in omnibus examinis jurisdictionalis partibus calculos laudabiles tulerit; b) qui saltem de quattuor partibus calculorum examinis item jurisdictionalis laude ab examinatoribus commendatur; c) in casibus a C. J. C. approbatis. Super materia vero 100 thematum examinis prosynodalis dispensatio non conceditur. 3. Praeter examen verbotenus subeundum, in scriptis exarandae erunt relationes et rationes, quarum scientiae iis, qui beneficio junctisque officiis pastoralibus potituri sunt, opus erit. 4. In examine prosynodali responsa notis classificandis non specificantur, nisi per vota „approbatus" et „non approbatus". Nr. 2222. 1926. Normae examinis jurisdictionalis et prosydonalfs.