Bács megyei püspöki körlevelek, 1925
i I. u Dispensationes in legibus jejunii et abstinentiae a. 1922. Nr. 3606/1922. a Sede Aposto- lica ad quinquennium concessas (vide Circul. a. 1923. pag. 2.) ad annum currentem quoque extendo. Velit Venerabilis Clerus de hac re fideles rite edocere necnon monere, ut hanc jejunii et abstinentiae facilitatem voluntariis poenitentiis, orationibus et eleemosynarum, praesertim oboli Petrini per decursum anni saeri liberaliori largitione compensare studeant. Suboticae, die 21. Jan. a. 1925. Pro anno currente Venerabili Clero Curato sequentia pro elucubratione proponuntur themata theologica: SEMESTRI I. a) E Theologia Dogmatica Speciali. Exponatur generatim do,trina Ecclesiae de indulgentiarum natura ct veritate. In spreie vero solvantur quaestiones: quid sint indulgentiae et quomodo dividantur; utrum Jubilaeum ad indul- g ntias revocari possit et in quibus ab i lis differat; utrum ordinis, aut iurisdictionis sit potestas illas concedendi; cui competat haec potastas; qualis causa requiratur ad concedendas indulgentias et quid requiratur ex parte subjecti ad lucrandas illas ? h) E Jure Canonico: Jabob et Lia, ambo Judaei, matrimonium contraxerunt. Post breve tempus inter eoniuges exortae sunt rixae, quae nedum sedatae fuissent, adhuc aciiores evasae sunt. Jobab tandem infelicis matrimonialis vitae pertaesus, Liam, etiam coniugalem fidem frangentem, dato libello repudii e domo expulit et vitae consortium interrupit. Elapso aliquo tempore Jobab intendens aliud inartimonium, adit catholicum parochum et ab eo uti debet in rudimentis fidei catholicae instructus, expletis implendis baptizatus est. Po3t baptizmum manifestat parocho suam intentionem, se velle matrimonium inire cum sorore Liae, nomine Melcha vidua, quae iam qua puella fidem catholicam amplexa est et cuius maritus ex atro- cissimo nuper saeviente totumque fere orbem devastante bello non est reversus. Quaeritur: 1. Quae obstent impedimenta matrimonio a Jobab intento? 2, Possintne et quomodo debeant haec impedimenta amoveri?3. Sitne possibile ma'rimonium inter Jobab et Melcham ? SEMESTRI II. c) E Theologia Morali: Georgio mercatori in negotiatione regula generalis est, vendere quam maximo potest pretio, quum sint casus, in quibus viliori pretio vendere cogitur; sic cogitat se ad compensationem pervenire. Contingit quandoque ei lucrari 10, 20, 50 usque 80°/0 praesertim ex minutis mercibus. Sed nec raro infeliciter res se habet, ita ut merces in officina asservari debeant, vel etiam corrumpantur. In eonfessionali dicit se nullis pro bis conscientiae scrupulis teneri. Quaeritur: 1. Unde oriatur pretium mercium et qnotuplex distinguatur ? 2, Quid in nostro casu a confessario responderi debeat ? 3. An venditor sit tutus in conscientia, si emptor contentus videatur et libenter pretium solvat. d) E Theologia Pastorali. Recentioribus temporibus saepius evenit, ut asseclae alienae quoque confessionis turmatim Catholicum templum invadant; simul cum magistratu civili mirum non videant, imo quodam aequitatis iure expectent fore, ut Catholici quoque sacris ipsorum functionibus assistent, quod multi etiam peragunt. Magistratibus publicis non- nunquam a gubernio haec assistentia sacris haereticorum functionibus etiam praecipitur. Item h.ud raro contingit, ut discipuli a directoribus scholarum cum catholicis, tum acatholicis, praesertim occasione festi publici communis omnes jubeantur talibus functionibus interessé. Exponatur: a) quid sit communicatio in divinis activa et passiva? Qualis communicatio in sacris toleretur, quibus sub condicionibus? b) Datis circumstantiis curatores animarum quid possint facere ad impediendum, quin fideles haereticis in sacris communicare consuescant? c) Quid sit faciendum curatoribus animarum, si discipuli catholici in templum haereticorum ire iubeantur, dum inibi sacrae functiones habeantur? d) Lieetne sacerdoti catholico interessé bene* dictioni prophanorum monumentorum (statuae, pontis, publicae aedis ete.) a ministro acatholico peractae et in ipsa benedictione active partiéiNr. 142. Relaxatio in légibus jejunii et abstinentiae. Nr. 154. Themata theo- Jogica eld'-libranda.