Bács megyei püspöki körlevelek, 1925

2 pare? e) Quomodo retineat Clerus Curatus fide­les a conventibus Methodistarum, qui in casu apostasiae a fide vestes aliaque emolumenta materialia dividant ? Suboticae, die 21. Januarii a. 1925. Breve quattuor annorum spatium in cursu Theologico vix debite adquirendae maxime necessariae rerum theologicarum scientiae suf­ficit, imprimis nunc, ubi latinae litterae in dies deteriorem in statum decidunt et alumni in latina lingua minus versati cum hac quoque satis colluctandum habent. Sapientissimo igitur consilio Canones 129. et 130. C. J. C. sacrarum discip­linarum studia clericis recepto quoque sacerdotio, majorem in modum commendant, imo expleto studiorum curriculo, eos ad examen saltem per integrum triennium in diversis sacrarum scienti­arum disciplinis superandum obligant. Clerici ab anno 1918. sacerdotio initiati ob circumstantias omnibus bene notas huic obligationi hucusque non statisfeccrunt. Quare omnes sacerdotes, qui annis 1918—1923. sunt ordinati, currente anno die 10-a Septembris hoc examen quoad totam materiam pro triennio praescriptam et in Litteris Circul. an. 1924. sub Nr, 821. communicatam sine ulla exceptione subire tenentur. Nec absque successu hoc examen celebratum iri eo fidentius sperat Ordinariatus, cum nemo non ignoret, quam maxime necesse sit Ecclesiae ministros et maximi facere et penitus percipere rerum sacrarum cognitionem, quam nisi calleant, vocationis suae munia perfecte absoluteque implere non poterunt. Si unquam alas oportuit sacerdotem non esse indoctum, multo plus per haec tempora oportet, cum ad vitae hodiernae usum cognitio rerum ac scientia tanti rcfeit tamque arcto pertinet, ut homines quidquid agunt, se scientiae nomine agere dictitent. Sibi igitur metuant quotquot ad ministeria sacra rudes imperitique accedunt, neque enim impune eorum feret inscitiam Dominus, illud terribilem in modum minitatus : „Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris milii/ (Oz. IV. 6.) Suboticae, die 10-a Jan. a. 1925. Examen prosynodale currente anno cele­brabitur die 15-a Septembris. Suboticae, die 13, Jan. a. 1925. Cum novi pro membris Sodalitatis Altaris libelli linquis Slavica, Hungarica et Germanica typis imprimantur, hisce provocantur D. D. Cura­tores, ut numerum membrorum, quibus Sodalitas illa in parochiis suis gaudet, quampiimum insi­nuent significando, quot sibi quavis ex linqua libellorum opus sit. Omnes veteres libelli his novis — a nova matre Suboticaensi (cf. Cire. II. a. 1924. Nr. 422.) editis — sunt permutandi. Insinuatioues hae aliaeque omnes petitiones et relationes in causis hujus Sodalitatis po3thac semper ad R. D. Dr, Eduardum Hampel, directo­rem centralem dirigantur. Solutiones autem et dona pecuniaria per Check „Nabožna Društva" signatione „a“ mittantur. D. D. Curatores arduo in suo labore ac studio post bellum revirescenti vitae Christianae nova dandi incrementa, zelosos sccios et adiuto- res semper habebunt in membris laudatae Soda'i- tatis, qui non tantum altaria et aedes sacras, — quas et ipse occasione visitationis canonicae praeter modum defectuosas reperi — quam potius animas fidelium, honorem et amorem erga praesentem in Augustissimo Sacramento Magistrum Nostrum Divinum foventes, exornandi proposi­tum suum alacriter prosequuntur. Quamobrem anhelum hi-ce indico meum desiderium D. D. Curatoribus, ut in parochiis omnibus, quamprimum sodalitatem hanc erigant illiusque operam, suffulti ardente erga Eucharistieum suum Dominum amore, zeloso animo promovere haud unquam intermittant. Instructionem quoad erectionem Sodalitatis etc. v. Cire. 1907. p. 80. Suboticae, die 20. Januarii a. 1925. Erga requisitionem Excels. Ministerii Reli­gionum ddto 17. Decembris a. 1924. Nro 5316. Venerabilem Clerum Curatum provo -andum habeo, ut omnia officiosa scripta Comitatum Bačkaen- s?m respicientia, inquantum sedes istius Comi­tatus amplius quoque, saltem ad tempus, remanet in Sombor, loco Noví-ad in Sombor exhibeantur. Suboticae, die 3. Januarii a, 1925. Ludovicus Budanovió Protonok et Administrator Apostolicus Typis s Antonii Subotica Nr. 47. Examen ad normam ean. 130. Nr. 68. Examen proay nodale. Nr. 156. Libelli novi pro membris Soda­litatis Altaris. Nr. 4. Sedes Comita­tus Bačkaensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom