Molnár Antal: Egy raguzai kereskedőtársaság a hódolt Budán - Források Budapest közép- és kora újkori történetéhez 2. (Budapest, 2009)
Dokumentumok - I. A Bona–Bucchia társaság hitelfelvételei 1574–1591
158 57. Raguza, 1586. július 9. Ragusa, 9. Juli 1586 DAD Debita Notariae vol. 94. fal. 32v. [Die IX.julii 1586.] Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum et omnia eius bona in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie de 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Junio Michaelis de Bona ducatos auri mille quingentos quattuor intra annos tres proxime futuros sub poena. Tenente se. Renuntiando. [Margón /am Rand:] Die 13. octobris extinctum et datum creditori. 58. Raguza, 1589. augusztus 18. Ragusa, 18. August 1589 DAD Debita Notariae vol. 94. fal. 120v. [Die XVIII. augusti 1589.] Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum et omnia eius bona in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie de 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere heredibus ser Seraphini Francisci de Caboga ducatos auri duos mille octingentos triginta quinque intra annos tres proxime futuros sub poena. Tenente se. Renuntiando. [Margón /am Rand:] Die XI. decembris 1591. ser Lutianus Francisci de Caboga, ser Vuladissavus Nicolai de Menze et ser Hieronymus Francisci de Gondula tutores contrascriptorum heredum sponte de voluntate contrascripti ser Scipionis debitoris confessi sunt se rehabuisse a conservatoribus bonorum quondam ser Marini de Bucchia omnes cariseas, quarum causa fuit factum suprascriptum instrumentum, quod ideo fuit cassum.