Molnár Antal: Egy raguzai kereskedőtársaság a hódolt Budán - Források Budapest közép- és kora újkori történetéhez 2. (Budapest, 2009)
Dokumentumok - I. A Bona–Bucchia társaság hitelfelvételei 1574–1591
159 59. Raguza, 1590. május 11. Ragusa, 11. Mai 1590 DAD Debita Notariat! vol. 94. föl. J43r. Die XI. maii 1590. Ego Scipio Michaelis de Bona in meo nomine proprio et tanquam procurator ser Marini Luce de Bucchia socii mei habens auctoritatem obligandi eum et omnia eius bona in quavis pecuniarum summa, ut de procuratione constat in procuris cancellarie de 1574. charta 145., confiteor, quod super me et omnia bona mea et super dictum ser Marinum et omnia eius bona obligo me et eum dare et solvere ser Stephano Christophori de Zamagno ducatos auri noningentos intra annos duos proxime futuros sub poena. Tenente se. Renuntiando. [Margón /am Rand:] Die 15. octobris 1591. ser Stephanus creditor contrascriptus sponte est confessus se rehabuisse a ser Scipione contrascripto debitore et a conservatoribus bonorum quondam ser Marini de Bucchia alterius debitoris omnes octo pannos, pro quibus fuit factum suprascriptum instrumentum et ideo cassum. 60. Raguza, 1591. január 26. Ragusa, 26. Januar 1591 DAD Debita Notariae vol. 94. fol. 167v. Die XXVI. januarii 1591. Ego Scipio Michaelis de Bona tanquam procurator et procuratorio nomine ser Marini Luce de Bucchia, ut de ipsius procuratione constat in procuris cancellarie anni 1574. folio 145. habens auctoritatem obligandi illum suaque bona omnia semel plerumque in quavis pecuniarum summa, confiteor, quod super dictum ser Marinum et omnia ipsius bona obligo eum dare et solvere ser Hieronymo Francisci de Caboga scutos auri sex mille ad omnem ipsius creditoris voluntatem sub poena. Renuntiando. [Margón /am Rand:] Statim extinctum et datum creditori.