Pest-Budai hivatali utasítások a XVIII. században - Budapest Főváros Levéltára forráskiadványai 6.(Budapest, 1974)

PEST - (Utasítások a tanácsnak) - 27. A tanács utasítása (Szlávy Pál királyi jogügyigazgatótól) 1767. júl. 4.

quod magistratus privilegialiter sibi concesso jure gladii abutentes severis poenis et juxta articulum 48. 1715. ipsius quoque privilegii amissioni obnoxii sint. Hinc dispensatione gratiarum alioquin unice supremae regiae auctoritati competente magistratus contra incarcerandos malefactores ad praescriptum legum procedat, et praetextu illo, quod probae suapte non adsint, gravioris criminis incusatos non statim et simpliciter dimittat, sed omnia eruenda veritatis media prius adhibeat. Quinto. In desumptione taxarum normális de dato 25 a 8 hTiB anni 1759. per excelsum consilium locumtenentiale regium intimata resolutio observetur, adeoque pro levata et qualiscunque instantiae indorsatione in posterum nihil, pro aliis autem expeditionum speciebus taxae subjectis non plus, quam quod tenoré ejusdem normális resolutionis expressum est, desumatur. In contravenientes primo casu per poenam duplicatae refusionis, in ulterioribus autem casibus per graviorem magistratualiter dictandam poenam irremisse animadvertatur. Ne secus ob conniventiam et non observationem benignorum mandatorum ipse magistratus poenali actioni semet obnoxium reddat. Sexto. Ut intuitu pendendi quanti contributionalis per inducendam justam proportionem gravissimis complurimorum civium lamentis remedium ponatur, occasione primitus suscipiendae repartitionis domus, agri, prata in tres classes assumantur, prout nempe in meliori, mediocri ac deteriori situ et qualitate reperiun­tur, ac secundum hanc proportionem majus aut minus onus adrepartiatur, semperque id pro futuro etiam observetur. Justitiae enim nullatenus convenit, ut aequalitas a sola quantitate et extensione assumatur. Septimo. Occasione ejusdem repartitionis quanti (ad quam domini etiam nobiles semper invitari debebunt) simul et semel duo libri repartitionales, unus pro contribu­tionis perceptore, alter pro directione futurae censurae apud magistratum mansurus conscribantur, schedae impressae contribuentibus distribui solitae tot solum, quot necessariae fuerint, perceptori consignentur, qui illis uniuscujusque obtingens inseret, easdem tarnen non prius distribuet, quam per deputationis praesidem praevia cum libro repartitionali confrontatione subscribantur. Porro in sortem obtingentis qua die et quid ad cassam contributionalem depensum fuerit? in scheda portionali per perceptorem connotetur, et singula angaria evoluta extractus perceptoris cum schedis portionalibus confrontentur. Octavo. Ut per subalternos officiales instructioni et obligationi suae ad amussim satisfiat, praesertim vero, ut statuto tempore per ratiocinantes extractus et rationes praesententur et in deputatione eatenus ordináta debite revideantur, magistratus sedulam curam habeat. Quern in finem pro iisdem subalternis commissionaliter elaboratae instructiones pro directione ejusdem magistratus sub C. D. E. F. G. et H. adnectuntur. Pro ampliori autem securitate magistratus minimum bis in anno cassas, non tarnen statis temporibus, sed ab improviso visitari faciat, ita quidem ut sub eadem sessione, qua visitatio determinabitur, exmittendi domini senatores instantanee ad actum visitationis procedant. Praeterea in officiis, quae adjunctis provisa sunt, camerariatus nempe et pupillorum praefecturae, cassae sub contraserratura con­serventur. Nono. Beneficia et regalia, quaecunque exarendabilia sunt, juxta gratiosam excelsae camerae dispositionem pro futuro etiam in arendam locentur. Quoad lapici­108

Next

/
Oldalképek
Tartalom