Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

est. Quam viam ingressi sunt Romanus Digl Seitenstettensis ; Romanus Ettenauer, Sebastianus Mayrlechner, Coelestinus Schirmann, Cremifanenses ; Michael Enk de Burg Mellicensis ; Vincentius Knauer Scotensis ; Iosephus Polotai, Hyacinthus Ronay, de Monte Pannoniae, qui magna cum diligentia multos conscripsit libros. Pulcherrime vero, quamquam tempóra saepe erant tristia, história, quam disci­plinam ab hoc ordine suscitatam semperque auctam esse nemo negaverit, hac aetate effloruit. Quod Pez fratres Mellicenses et Bessel, Abbas Gottvicensis, coeperant, ab eorum successoribus excultum est. Ex magno scriptorum numero eminent : Magnus Klein, Abbas Gottvicensis; Albertus de Muchar Admontensis; Fridericus Blum­berger Gottvicensis; Albertus Jaeger, Beda Weber, Coelestinus Stampfer, Marien­bergenses; Franciscus Grüninger Sanpaulensis ; Theodorus Mayr Mellicensis. Históriás suorum monasteriorum scripserunt Beda Seeauer Salisburgensis ; Udalricus Harten­schneider Cremifanensis; Michael Filz Michaelburanus; Guilielmus Karlin Gottvicensis; Ignatius Keiblinger Mellicensis. Hic praecipua laude floruit. Nostris temporibus dignus est, qui cum eo comparetur, lacobus Wichner Admontensis. Diligenter Bohemici quoque ordinis sodales operam dabant rerum gestarum explicationi, in quibus praestantissimus est Beda Dudik Raigradiensis, qui non solum históriám monasterii sui egregie composuit, sed etiam multis scriptis, prae­sertim história Moraviae iam ad tomum nonum provecta prae ceteris contulit, ut, quae in história Moraviae essent obscura, illustrarentur. Nominandi sunt praeter Dudik Pitra Bonaventura, cuius diplomata collecta magni pretii sunt ad históriám Bohemiae universalem et monasteriorum investigandam, Gregorius Yolny, Raigradiensis, topographus Moraviae patriae certissimus, Hieronymus Lechner, Emautinus. Hungarici quoque Benedictini magna cum diligentia Studium históriáé amplexi sunt, ex quibus opera praestantissima ediderunt Damianus Fuxhoffer et Maurus Czinar. Pez fratres, Abbatem Bessel eorumque successores sodales monasterii ad s. Bla­sium in Nigra Silva imitati, cum ineunte saeculo nostro in monasterium ad s. Paulum in Carinthia emigrassent, studia historica diligenter prosecuti sunt. Maxima ibi laude floruerunt: Marquardus Herrgott, qui descripsit res gestas gentis Habsburgensium eiusque socius operis Rustenus Heer, Martinus Gerbert, Aemilianus Ussermann, Trudpertus Neugart, Franciscus Kreuter, Ambrosius Eichhorn, qui non solum histó­riám patriae terrarum Austriae anterioris diligentissime tractabant, sed etiam, quod Hansiz societatis Iesu ceperat Germaniae sacrae scribendae consilium receperunt

Next

/
Oldalképek
Tartalom