Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
et ex parte perfecerunt. Ex Armenicis denique sodalibus Hunanianus Paulus magna históriáé cognitione eminet. Neque, quae disciplinae cum história cohaerent ad artem geographicam, archaeolog-icam, geologicam, numismaticam spectantes, a Benedictinis alienae erant. Summa laude digna sunt, quae scripserunt Iosephus Schaukoegel Seitenstettensis opere, quod „ager Billunganus" inscribitur; Florianus Wimmer Cremifanensis; Carlmannus Flor Sanpaulensis; numismatici Florianus Romer de Monte Pannoniae; Norbertus Dechant Scotensis. Nova ratione, qua theologia et história tractabantur, studia linguarum magno opere aucta magisque quam antea culta sunt. Praeclari sunt Czuczor Gregorius, Guzmics Isidoras, Foitenyi Cassianus, Bertholdus Habak e Monte Pannoniae, qui Horatium et Tacitum, Homerum et Sophoclem in linguam Hungaricam converterunt, eorum fratres Iacobus Ferenczy, Alexius Gulgas, Leo Kuncze, qui scriptis ad artem grammaticam et históriám litterarum spectantibus nomen sibi fecerunt ; Paulus Hofmann Scotensis, qui studiis linguae Sanscriticae praestitit, Leo Peternader et Mathias Hoefer Cremifanenses, quorum prior linguae Graecae, posterior Germanicae studuit. Magna etiam Armenici ordinis sodales effecerunt, et quae scripserunt Agdinianus Arsenius, Casparianus Minas, Caterdschian Iosephus, Caracaschian Mathias, Bosagi Iacobus, Devrischian Seraphinus in optimis, quae composita sunt in lingua Armenica, ponenda sunt. Ea aetate et praecipue nostris temporibus disciplina mathematica et doctrina naturalis, liberatae a gravi scholasticae philosophiae vi, de integro effloruerunt. Plurimum vero sodales Cremifanenses consecuti sunt, quos iam ineunte hac aetate arti physicae operam dedisse themata conlecta *) demonstrant, quae ad nostram pervenerunt memóriám. Ibi de astronomia scripserunt : Placidus Fixlmillner, idem clarus canonista, qui cum clarissimis in eodem genere versantibus viris, Maximiliano Hell, astronomo caes. reg. aulae Vindobonensis, Ioanne Bernoulli eiusque successore Bode regio astronomo Berolinensi, de la Lande reg. astron. Parisiensi, aliis usu coniunctus fuit et opere: „De effectu aberrationis, dum planéta inferior ante discum Solis visibiliter transiit" aliis rationibus de planetaria luminis aberratione idem argumentatus est, quod clarissimus Gaus in libra: „Theoria motus n. 71" tam aperte definivit; Thaddaeus Derflinger, Bonifacius Schwarzenbrunner, qui etiam in rebus *) Fellöcker 1. c. In gymnasio Cremifanensi quotannis sollemnes disputationes publicae de theologia, iure, philosophia celebratae sunt, ad quas chalcographi magnas imagines históriáé sacrae res gravissimas repraesentantes praeparabant, quibus infra nomina praesidis, defendentis, thematum typis adscribebantur.