Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

Hoc vero Studium imperatore Carolo IV. laetiora cepit incrementa. Atque inter multos rerum scriptores summis laudibus honorantur Neplacho monachus, qui a de­mente VI. Papa abbas monasterii Opatovicensis creatus anno 1371 circiter mortuus est. Scripsit „Summulam chronicae tarn Romanae quam Bohemicae", ut fratribus libellum traderet, quem in discenda história potissimum Bohemorum sequerentur *). His denique vita s. Procopii, lingua vetere Bohemorum versibus in eundem sonum exeuntibus scripta addi potest, quam monachum quendam Sazaviensem composuisse vix quisquam negaverit 2). Simili modo, quae innotuerunt de originibus .monasteriorum 3) atque series abbatum 4) enumerationesque episcoporum et, si quae alia maioris erant momenti, litteris mandari iam saeculo XII. coepta sunt 5). Et commentarios hoc modo con­ceptos, qui in explicanda história monasteriorum et humani cultus civilisque haud parvi pretii sunt, plurima monasteria imperii Austriaci habent. Quos commen­tarios qui conscripserint, ignoramus. Cremifanum tantum, quo in monasterio prae­cipue, cum regnaret Fridericus de Aich abbas exeunte saeculo XIII., monachi studiose res gestas persequebantur, scriptorum notitiam tenet, Sigmari cellarii et Hertweigii prioris, quorum praecipue ille vir insignis industriae fuit, cum non solum históriám monasterii sui et iura tractaret, sed etiam extra hos fines versatus omnes res graves in finibus archiepiscopatus Laureacensis et episcopatus Passaviensis gestas in­*) Edid. Pez, Script, rer. Austr. II. 2) Feifalik, Studien zur Geschichte der altböhmischen Litteratur in Sitzungsberichte der k. k. Akad. d. Wissensch., phil.-hist. Classe. In operibus antiquioribus antiquissimum monumentum nominatur „Vita s. Wenzeslai" a Christanno quodam monacho Brevnoviensi conscriptum, qui filius Boleslai I. Bohemiae ducis fuisse dicitur. Sed tamen Dobrowsky in: Abhandlung der böh­mischen Geschichte, 1803, Christannum abbatem Brevnoviensem , qui 1278 —1294 praeerat, scriptorem putat et Friedjung in: Kaiser Karl IV. und sein Antheil am geistigen Leben seiner Zeit, non ante annum 1347 earn scriptam esse contendit. Vide Wattenbach 1. c. II., Alte und neue Fälschungen. 3) In hoc genere história Lunaelacensis versibus leoninis composita principem locum ob­tinet (Urkundenbuch von Oberösterreich, I.), quae Liutoldo, monacho illi saeculi XII., adtribuitur. In eodem numero „História fundationis monasterii Mellicensis" est (Pez, Script, rer. Austr. I.), cuius scriptorem ignoramus, et Seitenstadiensis a Gundachero abbate conscripta. 4) Series abbatum exstant in monasterio ad s. Petrum, Lambacensi, Mellicensi, Gottvi­censi, Seitenstettensi, Admontensi, Lunaelacensi aliis (cf. Pez, Script. 1. c. II.). 5) Hunc in locum referenda est história particulae s. crucis Mellicensis (apud Pez, Script. 1. c. II.), et quattuor epitaphia Conradi abbatis Lunaelacensis 1145 occisi, quae eidem Luitoldo, quem supra nominavimus, adscribuntur. n

Next

/
Oldalképek
Tartalom