Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

texeret I). Iam ante librum, „Series ducum Austriacorum" a Sighardo cellario Cremi­fanensi scriptum Conradus I. Abbas Mellicensis (1177—1200) Chronicon Austriacum ediderat, quod quamvis in multis non conveniat, tamen sine pretio non est 2). Praeter hos rerum gestarum fontes, ad quos etiam opera Engelberti abbatis Admontensis saeculi XIV. : „De electione regis Rudolphi" et „De ortu et fine Romani imperii" 3) atque annales, qui ad históriám Tirolis explicandam maximi momenti sunt, con­fecti a Goswino priore Marienbergensi 4), referendi sunt, alia quoque maiores nostri descripserunt, quae quamvis non ad históriám ipsam pertineant, tamen ad mores, familiarum origines, loca cognoscenda magni aestimantur. Sunt vero libri traditionum, libri possessionum, Diplomataria, Urbaria, Rationaria Necrologia, libri confoede­rationum, vitae 6), Martyrologia, quae plerumque secundum Martyrologium Romanum *) Lorenz, Deutschlands Geschichtsquellen im Mittelalter, I. Sigmari scripta saepius, optime anno 1871 édita sunt a Dr. J. Loserth, in opere, quod „fontes Cremifanenses saec. XIII. et XIV. historici" inscribitur. Is Sigmarum cellarium nominat horum scriptorum auctorem, cum memoria Crèmifanensis, quam recentiores et antiquiores historici sequuntur, monacho cuidam Bernardo, qui idem ab Aventino historico Noricus nominatur, ea adscribat. — Waitz, Sigmar und Bernhard von Kremsmünster. 2) Pez, Script, rer. Austr. I. cf. Meiller in Denkschriften der k. k. Akad. d. Wissensch, in Wien, phil.-hist. Classe, vol. XVIII, cuius sententias Lorenz in opere „Drei Bücher Geschichte und Politik" et P. Ambrosius Heller dissertatione: „Melk und die Burg der Babenberger" in annal, c. r. gymnasii Mellicensis 1870 proposita argumentis gravissimis refutarunt. 3) Wichner 1. c. III. Editur in monast. Mariae - Montano ad millesimum quadringentesimum annum ordinis s. Benedicti 1880. s) Quamquam in plurimis monasteriis talia opera inveniuntur, tamen pro numero édita sunt pauca. Libri, in quibus talia scripta videmus, sunt : Fontes rerum Austriacarum II. parte (Gott­vicense, Scotense, Seitenstettense, Altenburgense, ad s. Paulum); Urkundenbücher von Oberöster­reich (Garstense, Gluniacense, Lambacense, Lunaelacense) ; Urkundenbücher von der Steiermark (Admontense, ad s. Lambertum, Obernburgum) ; Dobneri Monumenta históriáé Bohemiae; Dudik, Raigern; Chronicum novissimum s. Petri; Huber, Austria ex archivo Mellicensi illustrata (Mellicium) ; Filz, Geschichte von Michaelbeuern; Wichner, Admont; Keiblinger, Geschichte von Melk; Carinthia (Commentarii terrae Carinthiae); Chronicon Lunaelacense; Archiv für österr. Geschichte (Seiten­stettense, ad s. Paulum) ; Beiträge zur Kunde steiermärkischer Geschichtsquellen (Admontense, ad s. Lambertum) ; Chronik von St. Georgenberg. 6) Edita sunt ad hunc diem haec Necrologia et libri confoederationis : Karajan, Das Ver­brüderungsbuch von Salzburg, Necrologia monasterii ad s. Petrum (in Archiv für österr. Gesch., tom. ig et 53), Admontense (Pez, Script, rer. Austr. II. et in Archivo 1. c. ig), ad s. Lambertum (Fontes rer. Austr., parte 2, tom. 29), Millstattense (Scholliner), ad s. Paulum (in Carinthia i860), Michelburanum (Filz, Geschichte), Mellicense (Pez, Script, rer. Austr. I., et Keiblinger, Geschichte von Melk), Scotense (Pez, Script, rer. Austr. I.), Opatovizense (Dobner, Monum. histor. Boh. III.),

Next

/
Oldalképek
Tartalom