Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
quod inscribitur: „bellum regio-suecicum in Germania gestum" invenit, quae res gestas a Maio 1641 ad Iun. 1646 adumbrans Stockholmiae nuper publicam in lucem prodiit. Fructus huius itineris literarii: I „studia suecica" inscriptos Dudik Brunae anno i852 proelo emisit. Quum autem animadverteret, partem thesauri desiderati ; quem supra nominavimus, haud exiguam per Christinam reginam Romam fuisse asportatam, anno 1802 in Italiam profectus et ubique locorum benevole susceptus, Romae non solum collectionem sic dictam: „Reginae bibliothecam" 2Z22 manuscripta continentem perlustravit, sed etiam regestorum Vaticani archivi plus 59 tomos cum 68.000 litteris autographis; quae omnia in opere „Iter Romanum" (I. II.) explanat. Roma vix reversus Dudik a supremo ordinis Teutonici magistro archiduce Maximiliano honorabile suscepit mandatum archivum totius ordinis Viennae erigendi. Plus uno lustro ab Augusto 1 853 ad 1859 labori sibi adsignato insudavit, et, ut exspectari potuit, labore suo archivum fundavit, optimis huius generis adnumerandum. Quae studia ad nova opera edenda praebuere incitamenta; in quibus duorum praecipue: „Waldstein" et „Sueci in Moravia" documentis archivi bellici Viennensis innitentium mentio facienda. Insuper conceptam de tabulis publicis nova quadam ratione conformandis ideam per partes elucubratam ministerio scriptis exposuit, quam approbatam procul dubio in effectum perduxisset, nisi calamitates diversi generis, impérium Austriacum tunc temporis graviter afflictantes, continua posuissent obstacula. Anno demum i865 ex parte quae intendebat , publice demonstrare potuit. Ministerium enim perlustrationis tabularum publicarum sibi subordinatarum Bedae nostro detulit officium, ut ipsis, nova ilia ratione conformandis, viam patefaceret. Initium factum cum tabulis publicis Galiciae et Lodomeriae, quarum jDerlustrationis fructum anno 1867 Dr. Dudik typis describendum curavit; tribus annis post „sub ministerio Giskra" viris ad inceptum illud opus prosequendum delegatis Dr. Beda in consilium adscitus est. Quam longe lateque fama eius in hoc genere dexteritatis iam tunc temporis percrebuerit, Dr. Ruland in ^.dieta Bavarica" testatur, in qua de statu archivorum regalium disputans, ad nostri Dr. Dudik iudicium adpellavit. Cum anno 1859 Dr. Dudik a Moraviae ordinibus titulo et officio historiographi Moravici insignitus esset, mox, ut huius provinciáé históriám e fontibus genuinis hauriret atque scriberet, suscepit mandatum, cui per annorum decursum praeclare satisfecit. Octo enim tomi históriáé Moraviae deinceps editi, quorum primus medio anni i860 publici iuris factus est, et septimus periodum Premyslidarum cum anno i3o6 concludit, praeclarum eius ingenium animique acumen luce splendida demonstrant, in primis vero octavus, humani civilisque cultus históriám adumbrans, versatissimum antiquitatis investig'atorem declarat. Neque vero , cum huic operi insudasset, alius g'eneris studia historica neglexit. Conscripta enim et typis édita numismatica collectione ordinis Teutonici, editione charta et literarum formis ornatissima, Guilelmus archidux, supremus ordinis Teutonici magister, Bedae nostro inventarium thesauri huius ordinis insti9