Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
tuendum magnisque sumptibus publici iuris faciendum demandavit, quod anno 1866 contigit. Eodem anno, bello in Italia commoto, Dr. Dudik ex speciali mandato imperatoris Austriae in principia castrorum ad partes belli ducis celsissimi principis Albrechti vocatur. Ex relationibus ab eo tunc emissis, ut ex fonte g~enuino, omnes fere ephemerides scribendi materiam hauriebant. Belli huius Italici históriám celsissimo principi hereditario Rudolfo dedicatam sub titulo : „Memoriae belli Italici de anno 1866" publici iuris fecit. Paucis diebus ante pugnam navalem Lissensem Dr. Dudik ex mandato suae caesareae maiestatis ut archivalia, quae ad conditiones iuris Austriaci spectarent, de archivo centrali Venetiis seligeret, ei officio valde laborioso intra quatuor dierum spatium sagacitate sua satisfecit adeo, ut 19 cistas Graecium reportandas curaret, quae demum, pace ex utraque parte inita, ad penates remearunt. Hunc laborem feliciter peractum alius similis subsequitur. Ministerium Belcredi enim necessarium existimans, ut de rationibus episcopatus Cracoviensis , seminarii et institutorum ecclesiasticorum, nec non de connexu eorum cum Russia computus institueretur, Dr. Bedae hoc officium commisit, qui quinque hebdomadibus desideratum complevit, basin scilicet necessariam ad compacta anno 1875 demum absoluta. In praeclaro illo opere litterario, quod ab anno 1863 ad 1867 sub titulo: „Oesterreichische Revue" Viennae in publicum prodiit, Dudik singulari tractatu de vi ac gravitate completi suo studio operis aeque testimonium dedit, ac de plena reformatione ordinis Teutonici novissime introducta, quam pari consilio et laboré iuvabat. Variis in itineribus annis 1 85 5—66 peractis, Dudik omnia fere imperii Austriaco-hungarici archiva seu tabularia, unum alterumve plus una vice, perlustravit, tum anno i863 longum iter in partes orientales suscepit, qua occasione Constantinopolin, Athenas et Smyrnam visitavit, atque tribus annis post exposition! universal! Lutetiis Parisiorum ad artium inventionumque históriám perlustrandam interfuit. Inde per Lugdunum, Massiliam et Centumcellas Romam se contulit ad festa sollemnia millenarii. Quae durante hocce itinere vidit et audivit, quaeque expertus est, permultis epistolis, in ephemerides Viennenses receptis, publici iuris fecit. Quum auctumno anni 1869 sua apostolica maiestas Franciscus losephus I. ad iter orientale se accingeret, Dudik, ut officio capellani et historiographi fungeretur, comitibus itineris adnumeratus est. Sollemnitatibus Hierosolymis nec non in auspicando canali Suezensi celebratis interfuit, et earum descriptionem typis edendam curavit, quae in 200 exemplaribus sumptibus imperatoris anno sequente in lucem prodiit. Aestate 1870 Dudik ad continuanda studia de A. Comenio, quibus iam in Suecia se accinxerat, Belgiae et Hollandiae partes peragravit, insuper vero ad determinandum, quatenus „respublicae generales" tunc temporis seditionem Bohemicam anno 1618 et sequenti iuvissent, vel quatenus hac in re nocuissent. Inde ab aestate 1872 et per decursum 1873 Dudik omnem operam praestabat in constituendis circulis, industriam nationalem domesticam nec non rerum Moraviae pretiosiorum collectionem pro expositione Vien-