Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
— LXVI — facilitate philosophica et theologica traderentur, designabat et, #t dictandi labor cum molestus turn iuvenilibus animis parum aptus tolleretur, ad praelectiones libros adhiberi iubebat, e quibus, quos eligerent, philosophicae facultatis professoribus liberum erat arbitrium. Philosophicis studiis datum est biennii spatium atque hae erant absolvendae disciplinae : logica, metaphysica, physica, philosophia morális, história universalis. Theologicis studiis ex decretis concilii Tridentini quattuor anni statuti sunt. Primo anno tradendae erant linguae orientales, hermeneutica, patrologia auctore Charmesio, ex história sacra prima novem saecula secundum breviárium Bertisii ; • secundo dogmatica auctore Gazaniga, ex história sacra novem saecula quae restabant; # tertio dogmatica auctore Bertierio, theologia morális auctore Antonio ; quarto theologia morális, theologia pastoralis auctore Obstretio, catechetica et homiletica auctoribus Schmidio et Wurzerio, ius canonicum auctore Antonio Schmidio. Etiam in facultate iuridica anno 1774 quaedam correcta sunt atque novi libri, quorum tum in Germania omnium iudicio spectata erat utilitas, adhibiti sunt ad praelectiones, quae erant de iure publico, de história imperii Germanici, de pandectis, de institutionibus, de iure decumano, de causis privatis et publicis. Administratio universitatis atque docendi. munerum distributio relicta est Benedictinis, quibus, cum Bavarica monasteria, quae in societate permanserant, susceptis in ipsa Bavaria scholis maioribus suum professorum numerum non possent explere, non facile tum erat officio satisfacere. Neque tamen unquam penuria acciderat professorum, cum Sueviae et Franconiae monasteria supplerent numerum. Damnosa inprimis erat corruptio morum orta ex clandestinis sodaliciis, in quibus praecepta philosophica, quae falso vocant, Francorum Voltaire, Diderot, Rousseau etc. vig'ebant. Ea sodalicia tum late gliscebant neque universitatem Salisburgensem integrant relinquebant *). Eadem causa factum est, ut in locum verae doctrinae succederet mentis quaedam exercitatio, et pro lege divina dominaretur ratio humana. Ita cum fundamenta ipsa eversa essent, domus perantiqua concidit ea, quae mox secuta est, offensione. Die enim 24. Dec. 1810 rex Bavariae Maximilianus I. f in cuius potestatem ducatus Salisburgensis ex rerum publicarum mutationibus venerat, rectori paucisque, qui tum erant, professoribus denuntiavit almae matris Benedictinae fatum extremum 2). Relicta est theologica facultas, quam Benedictini suis viribus sustinere non potuerunt. x) Ex iis sodaliciis erant Minervales Salisburgenses. 2) Zauner 1. c. ; Mayr I. c.